{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 646","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 646","ref":"646","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/646","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/646.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Caeterum si quis propius contemplatur, intelliget ei prudentißimorum hominum eloquentian uix parem esse. Quae enim literarum, quae uitae par non aliquid à fabula mutuatur? Sed nos pro ingeni nostri modulo rem agemus, modo puerilem orationem audire non sit molestum. Efficiam autem, ni spes me fallat, ut intelligatis, non aliud genus literarum utilius esse repertum, quàm fabulas. Quod ut uerisimile fiat, primum causas aperiemus, cura maioribus confictas esse iudicemus. Videbant illi communi mortales conditione, non corporibus modo, sed animis etiam imbecillibus nasci, eamque legem, opinor, ita sanxit natura, ut educandae tuendaeque sobolis curam in parentibus augeret. Os primum inerme & edentulum est, sero admodum lingua, manus, pedes officium suum facere incipiunt. Estque tanta in tenero corpusculo imbecillitas omnium membrorum, ut ni uagiret infans, uiuere penè nesciretur. Et huic corporis modo singulari beneficio natura conuenientem alimoniam in maternis ube ribus condidit, quod solidioribus cibis non statim os firmum sit. Itaque materno lacte infans tantisper alitur, dum uiriculae firmiores factae, solidiorem cibum admittant, suntque autores Medici, qui integro biennio solo lacte alendos censent, paulatim postea folidior cibus datur, nec ille tamen aliquandiu, nisi praemansus. Iam & alumnae manu infantis ore inte ritur, priusquam huius manus officio suo fungi potest. Omitto quanta industria, quantaque cura collocari in cunas, in crepundijs gestari soleat, ut membris habitus suus, lineamentisque decor aliquis paretur.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 645","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/645","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/645"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 647","label":"ORATIO DE INGRATITVIIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/647","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/647"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}