{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 657","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 657","ref":"657","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/657","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/657.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"Merito igitur celebratur uersiculus ille: Moribus antiquis res stat Romana uirisque. Adhaec cum ueteres Dijs proximos esse credamus, non dubium est uetustißimos mores optimos esse, quos illi scilicet maiores nostri ciuitatum conditores a Dijs ipsis didicisse uidentur. Proinde ferendi non sunt, qui honesta maiorum instituta fastidiunt, qui ueterem disciplinam soluunt, qui nunc hos, nunc illos mores in patriam accersunt, qui scribunt abolentque leges ut libitum est. Et constat olim in Rebuspublicis clarißimos ciues acerrime uetera instituta defendisse. Nam ut alia maiora omittam: Romae quoties sumptuariae leges perlatae sunt, ut maiorum more uestiret ciuitas? Cato quanta contentione legem Oppiam tuetur apud Liuium, quae modum sumptibus mulierum praescribebat? Augustus cum uide ret Romanos peregrino uestitu delectari, sentiens quantum in ea re mali inesset, longa oratione ciues obiurgauit, & ad togae usum reuocauit, illum etiam Vergilij uersiculum citans: Romanos rerum dominos gentemque togatam.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 656","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/656","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/656"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 658","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}