{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 658","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 658","ref":"658","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Si nulla ratio esset alia improbandi haec uestitus uitia, tamen erat honestum nobis exempla magnorum hominum sequi, à quibus dissentire, quid aliud quàm insania est? Et quod Cato, quod Augustus senserunt, probari omnibus bonis uiris existimemus, quorum iudicia nihil morari summa impudentis est. Sed dicat aliquis, non magnopere, uel ad priua tos mores, uel ad Rempub. pertinere has ineptias uestitus, meque atroci oratione exagitare rem non perinde uitiosam. Ego uero utinam dicendo magnitudinem rei aequare possem: tantum enim turpitudinis hac in re est, ut nulla mediocris eloquentia ad cam explicandam satis sit. Etenim cum non minus uestis, quàm oratio animi character atque imago sit, quid dubitemus illos, qui tantopere monstrosa ueste delectantur, animos etiam monstrosos habere? Incedit aliquis pileo tectus Hispanico, eoque uarie picto: Thorax deinde Gallicus est, cuius manicae ades non respondent ad brachij modum, ut laxißimae sint qua parte brachium gracilius est. Et cum uestis naturam imitari debeat, istis plane diuersum placet. Quid amplius? plebeius uestitus est, nisi distinctus sit uarijs coloribus uelut pauo: adhaec conscissum esse oportet, tanquam mendici pallium, id demum regium est. Venio ad pallium. Palliorum ac tunicarum tam multae, tamque uariae formae sunt, ut totus hic dies ad recensendum non sit satis futurus, si singulas enumerare uelim. Atque hic uenit in mentem mihi fabulae cuiusdam Germanicae. Audisse enim uos de patribus uestris opinor, Regem Turcarum iußisse sibi omnium gentium habitus pingi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 657","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/657"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 659","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}