{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 659","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 659","ref":"659","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"Cum itaque pictor plurimarum gentium uestitum depinxisset, tandem pingit nudum hominem, & iuxta uarios pannos. Postea artifex à Rege iussus interpretari picturam, cum exposuisset caetera, dixit nudum illum Germanum esse, cui certa forma uestitus pingi non poßit, quia quotidie nouam excogitet. Doleo unam hanc nationem, quae grauitatis atque constantiae laudem alioqui sibi uen dicat, hac parte leuitatis insimulari posse. Cogit enim res ipsa fateri, apud nos incredibilem uarietatem uestitus esse. Quid de calceis dicam? olim erant rostrati, nunc fiunt trianguli figura, ceu deltoton. Quid aliud quàm monstrum putandus est, qui in tam dißimili habitu, tamque uarie incedens sese circumspectat, & tanquam lunonis auis, admiratur? quem profecto, nisi admirationem consuetudo mali nobis exemisset, monstrum aliquod transmarinum citius quàm hominem esse multi crederem. Sed si sapientißimis hominibus, imo si sacris lit ris creditis, talem habitum non obscuram quandam animi picturam esse iudicare debetis. Scriptun est enim in Ecclesiastico. Amictus, risus & incessus, prodeunt hominis ingenium. Similis in animo inconstantia, similis cupiditatum uarietas, qualem in uestitu cernis: denique legum & morum patriae fastidium simile in animo haeret.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 658","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/658"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 660","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/660","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/660"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}