{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 66","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/66.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Sed non tantum institui querelam, praesertim cum haec uulnera Ecclesiae nemo non deploret: Remedia quaerenda sunt, quae utinam salubria & ἀνώδυνα monstrare possem. Sed uere inquit Demosthenes: Reprehendere qui libet potest, dare consilium pauci possunt. Cum autem haec Scholastica consuetudo, ut initio dixi, conce dat nobis, ut de Ecclesia, tanquam in Synodo, senten tias dicamus, monstrabo, ut uocat Demosthenes, τὴν ἐυσεβὴ καὶ δικαίαν ψήφον: Nec si in Synodo in suffragium eundum erit, aliam sententiam dicam. Bona ingenia adhortor, ut deserant illa impia sodalitia, polluta idolatria, sicut praecipit Deus: Fugite idolatriam. Deinde hoc addo, Reges & Principes debere haec officia Deo, ut impios cultus tollant, ad pios usus, ad alendos pastores ac Scholasticos, transferant facultates Ecclesiarum. Hanc sententiam non ipse nunc fingo, diuinitus tradita est in sacris literis, & multa habet luculenta Principum & Synodorum testimonia, quae uetant res donatas Ecclesiae, ab ocio sis & ignauis deuorari, qui non sunt usui Ecclesiae. Extat lex Theodosij in Codice, quae diserte prohibet, ne fruantur reditibus hi, qui cum titulos functio num Ecclesiasticarum habeant, officium non faciunt. Tulerat legem Theodosius, ut facultates Ecclesiasticae, quas Donatistae tenebant, transferrentur ad pias Ecclesias. Nouum exemplum odiose calumniabantur Donatistae, uociferabantur alienum esse à pietate, facultates aliorum appetere, propter certamina de doctrina nemini facultates eripiendas esse. Sed Augustinus Theodosij decretum recte defendit, affirmat illas posseßiones donatas fuisse Ecclesijs pijs, & adpiae doctrinae conseruationem.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/65"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/67"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}