{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 660","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 660","ref":"660","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/660","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/660","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/660.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Quod si res nihil praeterea turpitudinis haberet, tamen hoc reprehende dum erat, tantam esse ingratitudinem erga patrian quae genuit, quae educauit, quae optimis legibus uitam defendit, ut nihil nunc nisi peregrinu placeat. Quid enim unicuique carius, iucundius patria esse de bet? Nunc autem cum haec nouitas mores etiam infa met, quis non existimet procul fugiendum esse? Nonne apud Vergilium cum molliciem obijcit Troianis Turnus, à ueste coniecturam facit? ait enim: Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. Animaduerterunt enim docti uiri sermonem, habitum, incessum, & alios corporis motus, tanquam actionem esse animi, in qua uelut in speculo cuiusque natur a cerni potest. Quemadmodum enim in equi & leonibus animorum motus, cauda atque aures indicant, ita adfectus hominum, non tantum sermo, sed uestitus, qui quasi tacitus quidam animi sermo est, declarat. Itaque non temere à Graecis in prouerbio dictum est illud: Vestis uirum facit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 659","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/659"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 661","label":"ORATIO CONTRA AFFE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/661","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/661"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}