{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 666","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 666","ref":"666","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/666","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/666.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Neque enim abit hoc sine pubi corum morum corruptione, quia ut est uulgus ne tura φιλοκαινον, statim has nugas imitatur, & legum metu paulatim deposito, amorem externorum uitiorum induit. Estque in maximarum ciuitam interitu uidere, ab his principijs caetera uitia ort esse. Iure igitur in autores talium exemplorum, ta quam in hostes patriae, saeuerißimae poenae consiti debebant. Tunc bellum parari aduersus patriam, tuncosideri eam non foris, sed intra moenia putetis, cin patrius uestitus exuitur. Hos cum peregrinis dandestina foedera fecisse, & cum legibus in pernicim patriae conspirare arbitremini, quos externorum, atque hostium mores magis quàm patrij delectunt. Non enim hic cultus aliò spectat, nisi eo, ut domestica ac publica disciplina corrupta trahat omniuma uium animos ad externa imperia, peregrinae religi ones, & omnia turpitudinis genera recipienda. Sed cum haec nouitas omnibus hominibus turpißima sit, tum in primis abesse à Christianorum moribus debe bat, quos in omnibus uitae partibus praecipuam gra uitatem prae se ferre decet.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 665","label":"DE VESTITV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/665","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/665"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 667","label":"DE VESTITV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/667"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}