{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 669","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 669","ref":"669","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/669","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/669","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/669.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Si in scena prodiret cum habitu scurrae Agamemnon, nemo non uociferaretur illum Histrionem decori ob litum esse, nescire scenae, quod aiunt, seruire. Tam morose iudicamus in ludis. Quid putatis graues ui ros iudicare in serijs rebus, quantum huic scenae nos seruire uelint, in quam, quia ludum hunc esse, non modo literarum, sed omnium uirtutum percipienda rum arbitrantur, ideo deducti sumus, ut hinc optima disciplina adsuefacti, bonos mores ad Rempub. afferamus. Sed quales mores adferent illi ad Respu. qui tanquam in impudentiae ludo uarsati essent, iudicia bonorum uirorum contemnere consueuerunt, qui pudorem & uerecundiam penitus ex animis eiecerunt, qui legum metu deposito, licere sibi quidquid libet existimant? Multa enim, ut dixi, uitia alit illa ineptiarum adfectatio. Quam spem de se praebere bonis uiris potest is, qui in prima pueritia legibus se coherceri atque gubernari non est passus, sed qui tanquam Tyrannidem teneret, suo arbitrio uestire, suo more uiuere uoluit? Nemo profecto illum in ulla uitae parte mo deratum, aut legum metuentem fore credet. Et hac impudentia plerique sunt, qui ex scholis postea, non tantum ambiunt administrationem ciuitatum, se multo honestiorem prouinciam decendae religionis, ad quam adferre singularem modestiam oportebat. Audiui in terra Sueuica Principem fuisse summ prudentia ac pietate praeditum Eberardum Barbatum, sic enim uocant: Ad hunc aiunt uenisse iuuenem quendam petentem sacerdotium, forte huic ue tus aperuit uestem, ut uideret Princeps scissas militan more caligas.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 668","label":"DE VESTITV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/668"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 670","label":"DE VESTITV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/670","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/670"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}