{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 697","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 697","ref":"697","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/697","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/697","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/697.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Neruos uero & ea membra, quae ex his constant, ac motui delegata sunt, ea, inquam, omnia fonte ipso ac principio neruorum cerebro lae so, & ipsa sua ui destitui, ac debilitari necesse est. Hinc illa capitis crebra nutatio atque grauedo, qua hoc genus hominum perpetuo laborat. Hinc manuum tremor, hinc omnium articulorum disolutio, quam paralysin dicunt. Vix manus amplius leuandis, & ad os atque ad illam poculorum charybdim admouendis calicibus sufficit. Videtis ne quàm tremulo & uacillanti motu combibonibus calicem porrigant, & quantum inter porrigendum uini effundant? O miseros homines, quibus iam etiam manus ad eam, quam ipsi solam, ac summam uoluptatem rentur esse, ministerium amplius denegant. Memini ego, Medicum quendam ad uirum eque stris ordinis graui morbo decumbentem aliquando uocatum, & ab aegroto atque amicis de origine ac cau sis morbi, ut fieri solet, interrogatum, respondere: Fluxionem quandam è manu dextera in cuput defluentem, fontem illi & causam morborum esse.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 696","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/696","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/696"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 698","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/698","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/698"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}