{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 702","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 702","ref":"702","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/702","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/702","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/702.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Recte enim Cato dixit: Vno excepto, neminen unquam ad euertendam Rempub. sobrium acceßisse, uix enim ulla Respub. diu stetit, quae ebriosorum consilio gesta est: uix ulla concidit, quam non ebriosi euerterint: uix ulla non floruit, quae à siccis ac sobrijs hominibus administraretur. Non igitur po tuit Achilles apud Homerum atrocius conuitium ignauo, ac uesano Regi dicere, quàm ut temulentum eum uocaret, hoc uno probro quidquid erat grauißimorum flagitiorum complecti uisus. Nam in quibus hoc uitium radices egit, de illis nihil est, quod tibi pollicearis, aut speres moderati bonius: sunt homines omnibus partibus suis, ac membris fracti, corruptique, omni genere turpitudinis & fla gitiorum contaminati. Aquam è pumice petas, si consilium ab eis ulla in re aut prudentiam requiras. Quomodo enim animum incendere possunt ad aliquam seriam cogitationem, qui illa perpetua heluatione potuque penitus sepulti sunt ac demersi?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 701","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/701","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/701"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 703","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}