{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 703","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 703","ref":"703","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Nunquam illi aut rarißime expergiscuntur, sobrij certe nunquam sunt, etiam cum non sunt poti, tamen illi furiosi motus uino concepti & excitati, adhuc in eis exaestuant. Plato in Epistola quadam ad Dionis propinquos, de sua in Siciliam peregrinatione ita scribit: Quò cum uenißem, inquit, uita illa beata, quae ferebatur, plena Italicarum, Syracusanarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fitri, nec unquam pernocture solum, caeteraque quae co mitantur huic uitae, in qua sapiens nemo efficitur unquam, moderatus uero multo minus. Negat Pla to gigni sapientiam in ijs locis, ubi homines bis in die saturi fiant. Quid si ad nos ueniret, ac uideret homines non per interuallabis aut saepius in die saturos, sed perpetua quadam crapula uinoque distentos, nunquam ieiunos, siccosue, sobrios nunquam? tum uero longe ab his locis sapientiam pariter, ac modestiam exulare diceret: Nullus enim modestiae, aut ulli uirtuti locus esse potest in ista plusquam beluina uentris ingluuie, ac uitae foeditate. Induunt enim homines ex hoc uiuendi more furiosos uastosque mores, & tota natura efferantur, ea sensuum, ac ingeniorum feritas, deinde etiam in sobrijs manet. Sicut enim cum cuipiam in sole uersanticaput coepit dolere, ubi iterum in umbram redijt, dolor tamen, quem calor fecit, manet, nec statim remittit: Ita ubi homines illa barbarica heluandi consuetudine deuincti furere coeperunt, durat ille furor etiam cum non sunt poti, & ijdem rabiosi ac turbulenti motus in animis manent, saeuiuntque acce bacchantur sobrij pariter ac poti, nec facile poßis di scernere, quocunque tempore in eos incidas, utrum biberint nec neSeneca grauiter ac uere dixit, consuetudine insa niae durata uitia uino concepta, etiam sine uino ualere.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 702","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/702","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/702"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 704","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/704","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/704"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}