{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 704","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 704","ref":"704","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/704","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/704","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/704.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":144,"text":"Et sanctus Paulus iubet nos uitare ebrietatem, propterea quod in ea insit Asotia, id est, uita imminis ac beluina, Dei pariter atque hominum, omnisque honestatis contemptrix: Qualem hoc genus homnum lurcones & heluones degere uidemus, quinihil pensi habent, nisi ut totos dies noctesque perpotent, quibus mens ipsa & ratio, omnesque sensus, salicet heluando potandoque obruti atque obstupefacti, nunquam redeunt ad sese, nunquam cogitant aliquid serium, aut dignum homine, sed quod intdi uita fieri necesse est, sic ad omnis generis immanifima scelera proruunt sese, quasi nemini quidquam post se reliqui facere statuerint. Non iam dicam de turpitudine, quae in ipsorum conuiuijs etiam regnat, non de furiosis clamoribus eorum, quibus plateae totas noctes personant: haec adhuc initia sunt furoris, & quasi primae ad paroxysmum acceßiones. Innumera alia & grauiora nobis flagitia ex hac lerna erumpunt, atque utinam talium hominum furor non nunquam etiam Ecclesiam non conturbaret, & Reipub. non esset exitio.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 703","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/703"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 705","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/705","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/705"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}