{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 709","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 709","ref":"709","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":145,"text":"Sed qui uiderunt, ac talibus conui uijs saepius inter fuerunt ipsi, hi & haec uera esse, & bis horribiliora etiam fieri affirmant. Redeo igitur eò, unde digressa est oratio, nempe stam foedam, immanem, atque homine indignam uta tris proluuiem, apud barbaras illas gentes, & quas utrum inter homines an beluas numeres, dubitare poßis, praecipue conspici, homines moderatos, & ad dliquam humanam disciplinam adsuefactos semper natura exhorruisse, ac detestatos esse. Tanto magis igitur & nos, Adolescentes, qui cum Musis, hoc est, cum humanitate commercium habemus, eam odisse, & ut nocentißimam pestem fu gere, istorumque heluonum consuetudinem, tanquam pestiferi morbi contagium, deuitare debemus. Et quo ties nobis talis quispiam occurrit, hoc elogium illi in fronte scriptum putemus, quod de Tantalo est in Tragoedia: Nolite hospites ad me ire ilico istic, Ne contagio mea bonis umbram ue obsit, Tanta uis sceleris in corpore et animo haeret meo. Reuera enim nullius morbi contagium nocentius est,","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 708","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/708","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/708"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 709-2","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}