{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 710","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 710","ref":"710","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/710","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/710","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/710.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":135,"text":"Testatur hoc etiam euentus talium symposiorum, quae raro sint caede alijsque immanibus & horrendis flagitijs transiguntur. Vbicunque igitur tale aliquod conuiuium adparari uidetis, Adolescentes, ne putetis Angelos illic mensae administros & custodes adesse: Hi tantum sobriorum coenis intersunt, eorum curam gerunt, cum isto grege heluonum commertij nihil habent. sed Satanas illis ministrat, Satanas pocula miscet, unaque cum uino ac cereuisia sulphur atque picem phlegethontis propinat, quibus potis, statim furere incipiunt. Nonne uidetis, quàm uelut lymphati bacchen tur, & tanquam rabiosi canes, inter se ipsos, & cum alijs, cruento ferro concurrant. Hoc est quod & Alexander Macedo sibi accidere sensit, et questus etiam est, nempe quod cum bibisset, in eam rabiem accenderetur, ut inter pocula inti mos & charißimos amicos contrucidaret, & Bacchum eum furorem sibi obijcere credidit, ulciscentem Thebanae urbis excidium. Satanas fuit iste Bacchus, qui aßiduus talium conuiuiorum assecla solet esse.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 709-2","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/709-2"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 712","label":"VITVPERATIO EBRIETATIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/712","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/712"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}