{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 718","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 718","ref":"718","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/718","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/718","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/718.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Plato ait ita foelicißimum ciuitatis statum fore, si quàm proxime conetur exprimere hanc legen quae de amicis extat, τὰ φιλων κοινὰ. Quam autem mihi Graecam ciuitatem, quas Athenas, quon Spartam, aut Locros nominabit aliquis, in qua por inde agri communes posseßionesque fuerint, ut apud Sueuos? qui nisi admirabili iusticia praediti, & magna inter se charitate deuincti fuissent, nullo modo illam rerum communionem exercuissent. Quaedam gentes à Dijs se ortas esse praedicant, mihi non minor laus uidetur ad tales uiros, quales fuisse ueteres Sueuos intelligitis, uere posse originem referre, quàm ad Herculem aut Martem, Non est instituti mei, laudes aliarum in Germania nationum extenuare, tamen hoc in confesso est, nullius maiores monumentis literarum, perinde, ut Sueuos celebratos esse, quod quidem argumentum esse mihi uidetur, uirtute etiam eos reliquis omnibus in Germania nationibus praestitisse. Pleraeque nomine ueteri amisso, ne quidem coniecturam capere possunt, ex quibus ortisint maioribus. Et haud scio, an soli Sueui nomen uetus retinuerint, sed cum ita mutent gentes nomina, si uel patria pulsi, uel imperio deieci, cti, amissa libertate, in aliorum potestatem ueniant, uerisimile est Sueuos, quia nomen retinuerunt, liber tatem suam summa cum uirtute defensam, nunquam amisisse.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 717","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/717","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/717"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 719","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/719","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/719"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}