{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 724","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 724","ref":"724","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/724","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/724","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/724.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Sed cum res foris gestae, & leges quibus do mi pax stabilita est, quae quidem hactenus in publicis legum codicibus extant, multorum aliorum literis praedicentur, nolui hoc in loco diutius commora ri. Propero enim ad nostra tempora, quae si diligen ter considerabitis, uidebitis profecto illos non soli respondere iam maiorum gloriae, sed etiam superiorum decora longe uincere. Esset autem infinitum totam Rempub. depingere, & omnia instituta, legesque, pietatem in colendis religionibus, saeueritatem in cohercendis delictis, bellicarum rerum peritiam, animorum magnitudinem, ciuium inter ipsos aequabilitatem, exponere. Quae cum angustia temporis praetermittere cogat, excerpam ex reliquis laudibus unam quandam partem, in quae uidere est, quàm bene de tota Germania mereri studeant. Cum annis iam aliquot nullum satis magnum aut firmum praesidium in Germania esset, aduersus subitos tumultus, & quotidiana latrocinia, ciuitates Sueuorum foedus inter se rite & Caesare autore fecerunt. Id foedus diu iam tanquam in statione est, defendendae publicae tranquillitatis gratia. Multos improbos metu continet, quosdam etiam tumultus, armis & bello compreßit. Quanta autem laus est, unam hanc nationem publicae pacis tutelam suscipe re, & salutis omnium causa suas fortunas, suam uitam in discrimen adducere? Sed hoc plane diuinum est, quod cum publico iure imperium sibi in alios uindicare possent, nam hoc ius imperij in terris sem per fuit, cogere ad parcendum illos, quos tuis labori bus tegas & serues.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 723","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/723","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/723"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 725","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/725","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/725"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}