{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 730","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 730","ref":"730","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/730","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/730","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/730.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Et nobilitauit egregijs monumentis Sueuiam Stofflerus Mathematicus, cumprimis & diligens, & eruditus, cuius quia beneficio quotidie utimur, duxi eius hic mentionem esse facien dam: Fastos enim multorum annorum confecit & digeßit, in quibus componendis dici non potest, quantum laboris fuerit ei exhauriendum: Est enim immensi negocij, motus syderum exacte supputare. Nulla temporum discrimina, nullas mensium uices nossemus, nisi hunc laborum uir ille optimus sumpersisset. Porro simile quiddam pecudum uitae fuerit, non habere descriptum annum in certa spacia, non arandi, serendi, plantandi, aut aliarum rerum iusti tempora nosse. Habent et artifices ingeniosißimos: hi enim plasticen sculpendi artem, quae prorsus amissa fuerat, renouarunt Sed desino omnia persequi, nam ego non omnes laudes, sed praecipuas Sueuicae gentis recensere uolui. Magnam commendationem habet generis nobilitas, & maiorum uirtus, nam ex bonis uiris natos, uerisimile est, aliquam paternae uirtutis similitudinem referre. Audistis autem uetustißimos Sueuorum à Caesare praedicari, & praeclarum iudicium postea de Sueuis Germania atque Italia fecerunt, quando ad eos Imperium detulerunt. Nostris uero temporibus, nullo modo tenere tantas Respub. tamque floren tes & pacatas possent, nisi omnibus belli ac pacis ar tibus instructi essent, nusquam in urbibus tranquilli tas maior, nusquam minus latrociniorum est, quam in horum agris. Vicinis adeo non sunt graues, ut saepe eos maximis periculis liberauerint, reddantque procul etiam istis tuta omnia. Domi uero pax perpetua, multarum honestarum artium studia excitauit atque alit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 729","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/729","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/729"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 732","label":"ENCOMIVM SVEVORVM, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/732","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/732"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}