{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 746","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 746","ref":"746","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/746","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/746","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/746.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Testatus igitur Christus se implorantes opem ab ipso iuuare, reddidit animos militibus, ac restituto praelio, tanta strage Alemanni uicti sunt, II: ut deditione facta, Francis parere coeperint. Hoc initium fuit Regibus Francicis colendae pietatis Chri stianae, circiter annum Christi 480. quam quidem postea annos amplius mille, tanta constantia retinuerunt, ut Ecclesiae Christianae saepe dubijs temporibus magno praesidio fuerint, eamque ob caussam Christianißimi appellati sint. Nec armis tantum defenderunt religionem, sed multo magis ornarunt eam scholis, & propagatis studijs in Gallia & Germania. Hactenus de auspicijs regni Francici, & quasi de prima aetate dixi. Posteri deinde non solum retinuerunt partas opes, sed etiam auxerunt, ac non modo potentia creuit, sed etiam accesserunt maiora studia studia ciuilium artium, religionis, doctrinae, iufficia disciplinae. Itaque cum facile aequitatae & lenitate Imperij pacem domi tuerentur, foris ad communem Europae defensionem bella necessaria gerebant. arolus Martellus repreßit Saracenos, deleta ingenti eorum multitudine, adeo ut Hispaniae partem tunc amitterent. Pipinus pacauit Italiam, & Parrbisis constituit curiam iudicum, quam uocant Parlamentum, quo nullum est sapientius, ac melius constitutum iudicium toto orbe terrarum. Ab his summis uiris ortus Carolus Magnus, auxit auitam & paternam gloriam. Neque enim tantum armis pacauit Italiam, sed etiam domitis Longobardis iura & leges dedit, ut ad posteritatem Italia quieta esset. Cum igitur appareret Francicos Reges, & mamitudine Imperij, & uirtute caeteros Reges in Europa uincere, essetque aliquo custode publicae tranquillitatis opus uniuersae Europae, ac praecipue Ita liae, cuius posseßione Graecos Longobardi depulerant, bono consilio Romana Ecclesia Carolum appellauit Imperatorem, ut ei defensionem Italiae atque Ecclesiae commendaret. Quod autem illustrius testimonium uirtutis Francicae commemorari potest, quam haec iudicia exterarum nationum, quae non modo auxilium à Francis implorauerunt, sed etiam existima runt se illis imperantibus libertatem suam posse retinere?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 745","label":"ENCOMIVM FRANCIAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/745","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/745"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 747","label":"ENCOMIVM FRANCIAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/747","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/747"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}