{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 757","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 757","ref":"757","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/757","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/757","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/757.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Sed facerem iniuste, si non in hac commemoratione laudum patriae complecterer praeceptorem meum, Ioachimum Camerarium, praesertim cum non solum eius studia, sed etiam optimi mores exemplo nobis esse de beant. Neminem enim uidi, in quo magis luceret id, quod proprie uocatur iθικὸν, hoc est, quaedam à uera ratione profecta in omni actione moderatio, quam in isto. Cumque iustitia, reuerentia religionis, & con tinentia eximia praeditus sit, tum uero maxime emi net in eo amor ueritatis, quae uirtus homine Philoso pho maxime digna est. In disciplinis uero totum orbem artium complectitur, nemo ex nostris hominis bus Graece doctior est. Quare pari facultate Graece & Latine, carmen et solutam orationem scribit. Et hanc scribendi facultatem consumit non in materijs uulgaribus; sed Philosophicis, aedidit eruditißima poemata, Aaeoliam & Phaenomena. Quanta autem uirtus est, quod hanc suam industriam confert ad pu blicam utilitatem, & ad iuuanda studia, et ad ornan dam Christi Ecclesiam? Ac ne quidem in caeteris rebus deest eius officium Reip. Cum prudentia & dili gentia excellat, multa ciuilia negocia sustinet.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 756","label":"ENCOMIVM FRANCIAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/756","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/756"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 758","label":"ENCOMIVM FRANCIAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/758","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/758"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}