{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 761","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 761","ref":"761","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/761","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/761","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/761.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"Multo minus igitur bestiae ratiocinari, & futura uidere, & animaduertere praesentia, nisi Dei beneficio possunt. Neque enim haec aliunde, quàm à Deo in terrenam naturam propagantur. Habent igitur formicae non dubium generis sui authorem Deum, cuius rei id quoque signum esse intelligi potest: Nam cum sacrae literae mittant nos ad formicas, tanquam ad Ma gistros, profecto significant hoc consilio à Deo fabrefactas, & his ingenij dotibus instructas esse, ut docere nos utilia possent. Vt enim nullus paterfamilias, si sapiat, filium docendum tradit ei, cuius non probat eruditionem: ita credibile est, nec diuinum spiritum nos ad huiusmodi Magistros mittere, qui non doceant coelestia. Necesse est igitur eas artes, quas nobis istae discendas proponunt, diuinitus in sensibus ac natura formicarum scriptas atque sculptas esse, uereque esse in eis, ut Poeta ait: partem aliquam diuinae mentis, & haustus aethereos.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 760","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/760","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/760"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 762","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/762","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/762"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}