{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 764","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 764","ref":"764","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/764","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/764","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/764.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Facile est enim ab alieno abstinere his, quibus in sua uirtute industriaque spes posita est: sed illi qui campe luxum atque libidines sua effuderunt, postea ratione ineunt, quomodo de alieno heluentur. Hinc inciui tatibus nouae tabulae flagitatae, bella ciuilia, & innu merabilia alia mala, quae ciuium discordia parit, nata sunt. Quid autem de parsimonia formicarum dicam, quae in hoc genere maxime cernitur? Non enim tan tum in praesens sibi consulunt, sed comparcunt, & prospiciunt sibi in futurum: quae uirtus cum per sese magna sit, & mirabilis, tamen hoc etiam gratior esse debet omnibus, quod iusticiae ueluti custos est. Neque enim tolerare infinitos illos sumptus sine alieno decoctores possunt, sed longè dignißima bono ciue uirtus est, in commune quaerere, & communia bona summa diligentia augere. Quae res enim alia omnibus ciuitatibus exitio est, quàm quod priuata bona, publicis utilitatibus plerique omnes anteferunt? Atqui ita sentire nos oportuit, quonima patriae salute, nostra salus continetur, & quonian niam ipsi à patria in qua nati, educati, ad humanitatem & religionem instituti sumus, cuius legibus uitam nostram ac fortunas defendimus, tam multa beneficia accepimus, aequum esse, ut nos etiam illius utilitates pro uirili iuuemus, imò quidquid aramus quidquid serimus, quidquid metimus, ad patriae utilitatem referendum esse existimemus. Denique illius salutem, ac tranquillitatem antiquiorem dignitate, ac salute nostra, ducamus. Hanc uirtutem licet in formicis cernere ad communem usum, adsiduas operas conferentibus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 763","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/763","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/763"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 765","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/765"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}