{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 771","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 771","ref":"771","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/771","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/771","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/771.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"cupis, benemereri te de patria oportet: siue uis in admiratione esse apud omnes Graecos, benefactis id te consequi oportet: siue uis ut terra pariat tibi fruges, colenda est: siue ex pecudibus ditescere uis, pa scendae sunt. Siuebello opes tuas augere uoles, ut fo cios in libertatem adseras, & inimicos in seruitutem redigas, belli artes discendae sunt ab his, qui eas norunt, & exercendae, ut quomodo eis utendum sit, scias: Si robur corporis uis confirmare, consueaciendum est, ut rationi obediat, & exercendum nagno labore ac sudore. Quod cum dixißet Virtu, interpellat eam Ignauia, inquiens. Vides Hocules, quam asperam & longam uiam ad foelicitatem haec tibi mulier ostendat, quo ego tibi compenliariam & planam uiam monstraui: Tum uirtus: Omisera, dic nunquid habeas boni, & nunquid suaue unquam cognoueris? quae nullum laborem uis illorum consequendorum causa suscipere. Et ne quidem expectas naturale desiderium suauium rerum, sed antequam natura expetat eas, imples atque obruis te, edis priusquam esuris, bibis antequam sitis, condimenta uaria ad irritandam famem excogitas, uina preciosa, ut inuites sitim, comparas, in aesta te niuem quaeris: Et ut suauiter dormias, non modo mollia strata, sed etiam lectos facis, somnum enim accersis, non ut per laboris interualla quiescas, sed inopia negocij, sine pudore ac legum metu amori operam das, nocte abuteris, & optimam diei partem somno perdis.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 770","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/770","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/770"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 772","label":"ENCOMIVM FORMICARVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/772","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/772"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}