{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 83","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/83.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Non igitur liberantur à morte, sed ruunt in aeternos cruciatus, cum quidem iam bis latrones sint, habent communia scelera toti generi humano. His addunt contemptum beneficij Christi, & crudelitatem, quam in Christum & eius membra exercent. Huius impij agminis uniuersi εικὼν est maledicus latro. Nunc de altero dicam, qui emendatus significat Ecclesiam, quae est altera pars generis humani, quae & ipsa latrocinio contaminata est, ac destinata morti, agnoscit se habere peccata, et calamitatibus ingentibus ac mor i obnoxia est, ut caeteri homines. Sed redditur ei post mortem noua & perpetua uita, lux, sapientia, iustitia, & laeticia. Haec quomodo fiant, ex hoc colloquio discamus, quod, ut ante dixi, omnium Propheticarum & Apostolicarum concionum summam comple ctitur. Agnoscit sua peccata hic latro, et ingenti mo tu animi confugere audet ad liberatorem. Audierat de hoc socio supplicij Iesu, quid docuisset: audierat eum testimonia doctrinae suae non uulgaria exhi buisse, & senserat eum iniuste, scelere Pontificum ra pertum esse ad supplicium. Audierat & quasdam eius uoces in cruce, quas animaduerterat non proficisci à uulgari homine. Videt naturam rerum, terraemotum, subitas tenebras, solis de eo testimonia aedere: Quare statuit hunc uere esse liberatorem, et Christum. Hac fide excitatus, inquit: Memento mei Domine, cum ueneris in regnum tuum. Considerate autem, quàm miranda lux in hoc latrone fulserit. Non deterretur foeditate supplicij & morte Christi, quo minus iudicet eum esse promissum liberatorem. Deinde longe ali ter de Meßia sentit, quam uel Pharisaei, uel Apostoli, utrique expectabant imperia & opes.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 82","label":"DE EXEMPLO EMENDATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/82"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 84","label":"DE EXEMPLO EMENDATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/84"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}