{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 88","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/88.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Non enim dubitandum est, in eo coetu esse mem bra uerae Ecclesiae, in quo recte traditur Euangelium, & abolita est εἰδιωλομανία. Et nostris Ecclesijs non desunt testimonia Spiritus sancti: Videmus enim, quanta constantia multi pij supplicia perferant. Me minimus honestas matronas luctatas cum terroribus mortis, egisse Deo gratias, quod agnouerint Christi beneficia, & magna tranquillitate animi, dum recitant laudes ac hymnos Deo, spiritum exhalasse, ut sa tis appareret in eis coelestem laetitiam inchoatam esse, antequam è corpore discederent. Addit Deus et alia testimonia, quod mirabiliter seruat has Ecclesias: Aspernantur ueram doctrinam hostes nostri, & deesse testimonia miraculorum seu prodigiorum clamitant, cum ipsi nec recte facta, nec miranda habeant. Vt Christus nunc pendens in cruce, non ostende bat potentiam suam. Nihil inusitati conspiciebatur in latrone, praeter illam pietatem, quam ridebant ἄθεοι. Ita nunc Ecclesia infirma est: Et tamen mira res erat, illa ipsa latronis emendatio. Talia miracula non desunt his temporibus. Sed si uolunt audire aduersarij sua prodigia, pauca commemorabo. An cum coetum putemus Ecclesiam esse, qui flagitiosas libidines tanta pertinacia defendit, ut interficiat eos, quisunt hortatores, ut anteferant honesta coniugia? Inqua unquam barbarie auditum est interfici homines propter reprehensas uagas libidines, propter laudem coniugij? Prodigia quaeruntur: Haec prodigosaturpitudo est certum testimonium, totum illum catum contaminatum εἰδιωλομανια, periurijs, libi dinibus, parricidijs Ecclesiae, agitari à diabolo. Possem alia pontificum prodigia multa recitare, quae nuc omitto: ac redeo ad illum Apostolum de sublimi concionantem & defendentem gloriam Christi.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 87","label":"DE EXEMPLO EMENDATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/87"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 89","label":"DE EXEMPLO EMENDATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/89"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}