{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 413-2","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 413-2","ref":"413-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413-2.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"amicum paternum, trium postea; ut supra etiam diximus, Im peratorum archiatrum, contulit: & domesticus eius per biennium fuit. Nam Crato quidem omnium fortunarum suarum incrementa Joachimo patri accepta tulit; Joachimus verò filius postea, cùm in arte medicâ excelleret, & magnifieret; Cratonis in se benevolentiam & fidem praedicare nunquam destitit: cùm semper illum praeceptorum suum nominare soleret. Juvenis cum patte, saepiùs peregrè avocato, multoties profectus, ex illius consuetudine quotidianam cum doctior, tum melior evasit: cùm quidem & equos, quibus uterque naturali quodam ductu semper delectatus est, libenter curaret: & inter ministeria domestica, studia tamen sua nunquam intermitteret. In Italiam deinde Cratonis consilio à patre missus, Patavii In Italiam per annum medicos audivit celeberrimos Fallopium, Capivas- abia. tiss usus cium, Trincavellum, Aquapendentem, alios, faI. Vincentio Pinello: non lectiones solùm audiit, sed & anatomicis exercitiis ac disputationibus interfuit diligentissimè. Post Bononiam profectus, ampliùs anno tum aliis, tum Vlysi Aldros vande operam dedit: ibidemque in reditu ex Neapolitano Romano itinere, medicinae doctor publicè cum applausu re nunciatus est, anno senagesimo secundo die vicesimo septimo Julij. Med.","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 413","label":"IOACHIMVS CAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 414","label":"IOACHIMVS CAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/414"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}