{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 422","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 422","ref":"422","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":131,"text":"HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI CAMERARII. IOACH. F. MEDICI NORIMBERGENSIS, QUI VIXIT ANN. . M. D. OA.M. D. XCIIX. COMMENDANS SE IMMENSAE MISERICORDIAE DIVINAE. Vita mihi mors est; mors mihi vita nova est. Statura corporis justae fuit magnitudinis: vultus ei admodum Prosopogradecorus & amabilis: affabilis & humanitas incredibilis; staphia eius. im ut ipso alloquio quemvis ad se alliceret: barba satis copiosa: ligricantes oculi: nasus aquilinus, qualis in Persarum regibus audatur. Canities praematurè illi obvenit, quae cum aetate aucta, & frons rugis obsita: unde imagini suae ex cerâ affabrè fictae, ipse hos versiculos adscripsit: cùm annos haberet tantùm quinquaginta: Caniciei cau Iam mihi deterior canis adspergitur aetas: sa. Iamque meos vultus ruga senilis arat. Confiteor; facere hoc annos: sed & altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor. Uxores tres habuit. Ex primam duobus antea medicis nupta","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 421","label":"IOACHIMVS CAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/421"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 422-2","label":"HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422-2"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}