{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 482","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 482","ref":"482","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/482","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/482.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"sit, regina urbium ac regia urbs. Pater ei fuit Theodorus, de quo Parentes antè: mater Valeria, lacebi Ridini, viri integerrimi, filia. Incidit Zuingeri. eius natalis in annum Christi millesimum, quingentesimum, sexagesimum nonum, diem Augusti decimum quintum: cùm paucis ante septimanis in vivis esse desiisset Victorinus Strigelius, vir ratae eruditionis, & Melanchthonianae cuiusdam dexteritatis. Aecidit sub idem tempus, ut in Galliâ, principe* Condao Ludov. Borsclopeti glande traiecto, cruore manarent omnia: & Petrus bonius prinRamus vir clarissimus, solum verteret. Hunc ergo Basileam ceps Condaeus delatum filij sui patrem lustricum appellat Theodorus, adductus tum reteri amicitiâ, quam cum eo Lutetiae sanxerat; tum singud. 13. Mart. gulari hominis doctrinâ atque virtute. P. Ramus proPater excellens filij ingenium praesentiscens, in duplici hac pater Zuing. cutâ mentem omnem habebat fixam: filium ut honestate morum redderet pium acprobum: deinde ut liberaliartium disciplinâ, quae illi à natura insitae erant notiones, excuaret: seEducatio lac. dulâque institutione, augeret ac confirmaret. Cum lacte Zuing. itaque materno filio instillavit fidei & religionis verae nectar; & cùm primùm per aetatem potuit, artium liberalium elementa tradidit. Adhibuit autem ephorum atque doctorem Petrus Roth. privatum Petrum Rothium Freistadiensem Silesium: tum ipse praeceptor quoque sui praeceptis renerum filij animum expolivit: CaroZuingeri. lum Magnum & Octavium Augustum in eo imitatus: quotum uterque filios suos ipsi erudierunt. Deinde ne mens eius institutione domesticâ quendam veluti in opaco situm duceret; in scholas cum misit publitâ authoritate & judiciis plurium constitutas. Ibi tum incitatus vel commilitonum laude, vel vituperiis, vel praemio, vel poenâ, ita periclitatus est vim ingenij sui divinam; obedientiam quoque, quae, juxta Aeschylum, mater est felicitatis, ita probavit omnibus: ut pares haberet paucos, superiorem neminem. Quamvis autem Plato non vvelit peregrinari eos, qui pau-*lib. 12. de ciores, quàm quadraginta annos habeant: patens tamen huius legib. Zuingeri filium suum peradolescentem in Italiam excurrere; Reregrinatur ibsque Musis atque Gratiis sacra facere voluit; & id nulla imadmodum prudentiâ voluit. Nam patriae quidem valedicebat adolescens adolescens. aetate; sed judicio rerumque cognitione senex: cuius jam in mente, non mento, clucebat sapientiae, & doctrinae maturitas. Neque enim ad Latinae tantum & Graecae linguę peritiam venerat iis artibus, quas logicas appellamus: sed insuper in Oceanum illum philosophiae se immiserat: & omnem omnium partium ἐγκυκλοπαιδείαν, sine multo temporis impendio eâ cognoverat industriâ: ut nihil ex sobriâ philosophia proferretur; quod illius scientiam fugeret. Deinde Lex Aegyptiorum. Italiam adit Iterum anno Patavii subsistit. Iac. Zabarella. Francisc. Picolomineus. Hercules Saxonia.","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 481-3","label":"IACOBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/481-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/481-3"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 483","label":"IACOBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/483"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}