{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 502","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/502.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Hanc eius professionem Academicam tantus est subsecutus auditorum concursus: ut dietim schola accessionem ad frequentiam studiosorum facere visa sit. Praxeos autem inprimis nomine ac felicitate insigni, ita omnibus innotuit: ut in delidis fuerit summis etiam principibus, praecipuè vero Christianissimę Catharina, Henrici IV. Galliarum & Navarrae regis sorori, nec non principibus Saxonia, Brandeburg. Lotharingia & Wirtembergica: qui saepè huius opem & auxilium implorarum ac in periculosissimis morbis, aut ab instantibus praeservatis aut in praesentibus liberati fuerunt. Inprimis verò fidem, diligentiam. industriamque summam civibus suis probavit tum: cùm pestilens lues aliquoties vehementissimè grassaretur, essetque Basileae. crudelis ubique Luctus, ubique pavor, & plurima mortis imago. Ibi enim quae sunt virtutes medici, probavit laborem in neociis: constantiam in periculis: industriam in agendo: celeritatem in conficiendo: consilium in providendo. Tandem etiam ipse vivis eximitur anno millesimo, sexcentesimo, decimo quarto, die vicesimo octavo Julij, aetatis sepiuagesimo actava, phihisi cum hydropisi coniuncta confectus: sic tamen ut rarius decumberet; adeoque in sella sedens supremum obdormiret. Mortem ab ipso morbi principio certam, ita non exhorruit: ut de ea semper sine ulla prorsus aut vultus, aut animi perturbatione fuerit locutus. Et quanquam per quatuordecim dies magnam doloris vim sensit: nullam tamen voculam parum se dignam edidit: adeoque in terra adhuc luctans, triumphabat in coelis. Testar sunt id voces, quas frequenter in ore habuit: Veni Domine IESV, ne cuncteris diutius: In manus tuas Domine IESI commendo spiritum meum: Domine fac finem dolorum: sordi enim mihi terrena omnia: Vtinam utinam, vel hoc momenu hora mec mortis instaret! Ex animo cupio dissolvi, & esse cum Christo. Elatus est honorificè, cum Acade ac tali monumento honoratus: D. O. M. S","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 501","label":"FELIX PLATERVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/501"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 502-2","label":"FELIX PLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/502-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/502-2"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}