{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 53","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/53.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Haec illeSed Ioannes Wierus archiater Clivensis, magni nominis medicus, merum id figmentum esse“confirmat: cuius verba ipsa maioris fidei causâ placet adscribere, quae haec sunt: Occasione huius libri Agrippa ascripti, silentio involvi diutius ob veritatis praeragativam non patiar, quod in diversis aliquot scriptoribus legerim: diabolum formâ canis ad extremum Agrippa halitum comitem ipsi fuisse, & postea nescio quibus modis evanuisse. Satis equidem hic mirari nequeo, tanta existimationu viros tam insulsè aliquando loqui, sentire, & scribere, ex inanissimo vulgi rumore Canem hunc nigrum, mediocris statura, Gallico nomine Monsieur (quod dominum sonat) nuncupatum, novi ego si quis alius familiarissimè, quem nimirum non rarò ubi Agrippam sectarer, loro ex pilis concinuato alligatum duxi ac vere naturalis erat canis masculus, cui aliàs famellam ferè colore& reliquâ corporis constitutione similem, quam Gallice Madamcyselle (dominam) appellabat, me prasente adiunxit. Causam autem huic falsa opinioni dedisse opinor, partim quòd canem hunc pueriliter amares (ut sunt quorundam hominum mores) oscularetur plerunque, aliquando & à latere hunc sibi admoveres in meniâ, quemadmodum & in eodem simul lecto ub lodie noctu pateretur, ubi coniugem Mechliniensem Bonna repudiasset anno tricesimo quinto supra sesquimillesimum: velut &n Musio, ubi inter supellectilem chartaceam, certè insignem perpetum erat Agrippa, atque in eius meniâ, Agrippa, & miniin studiu communi, inter utrumque semper iaceret hic canis: partim quod, licet in dicto hypocausto inter chartas continuò delitesceres meus herus, nec toto octiduo vix semel prodiret; quicquid tamen in diversis regionibus ageretur, ferè norat: quod alii imprudentiores, hulc cani ut daemoni, dum adessem, acceptum ferebant: sed revera à doctissimis quibusque viris ad illum undequaque scribebatur quotidie. Anno supra dicto Bonna Lugdunum profectus, capitur à Rege Francisco, quòd liberius nonnihil in ipsius matrem aliàs scripsisset: sed quorundam intercessione liberatus Gratianopoli in Delphinatu post aliquot mensesin domino obdormiit. Tum ego Lutetiae Parisiorum agebam. Vierus. Hoc equidem inficias non imus; malè Agrippam & tu disse, & hodie audire à quibusdam ob libros de ocentta philosophia, sive Magiâ: quos admodum adol tate correxit, multisque capitibus auctos Ieanni to censendos obtulit: tandemque post censuras varias Trun acnsos. Hermannoè comitibus Widae Archiepiscopo ColonienEprincip Electori, dedicavit.","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 52","label":"HENRICVS CORNELIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/52"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 54","label":"HENRICVS CORNELIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/54"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}