{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vitae Germanorum medicorum 62-2","citation":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 62-2","ref":"62-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62-2.md","author":{"name":"Melchior Adam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam"},"work":{"title":"Vitae Germanorum medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":134,"text":"neque eo quisquam fuit magis, vel potiùs vehementiùs studiosus veritatis. & qui peius odisset mendacia ac vanitatem. E. Mores Cordi. tat autem natura asperior, & paulò impatientior: quaeque dissimulare nihil ferè, quo offenderetur, ac ferre posset. Quod in causa fuit: ut in aliquorum interdum indignationem incurteret: à quibus potuisset sublevari: si favorem ipsotum ambisset, ac obsequio retinuisset. Declaratur id epigrammatis, quae edidit: & alicubi ipse ita de sese; Blandiri nescis, ac verum. Corde, tacere: Et mirare tnos displicuisse libros! Eobanum inprimis junxerat ipsi patria & studiorum similitudo poëticorum; quae etiam aetate provectiori non dimisit. Cùm ex Borussiam aliquando reversus Eobanus, Cordum extemporali hoc disticho salutasset: Salve, Corde, mei salve pars altera cordis, O mecum patriae fama futura mea: Euricius itidem αὐτοχίδιως eidem binis versibus respondit: O non vise mihi longis Eobane diebus; Te tandem incolumi lator adesse pede.","prev":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 62","label":"EVRICIVS CORDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62"},"next":{"citation":"Vitae Germanorum medicorum 63","label":"EVRICIVS CORDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/63"},"credit":{"text":"Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum","quality":"ocr"}}