{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 103","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/103.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":250,"text":"Talis Materies; nequit ergò aeterna vocari.\nAt si Materies non est aeterna, creari\nDebuit è nihilo: per se se non fuit unquam,\nEst tamen; è nihilo semel ergò existere coepit.\nAT qui Materiam fecit, non ille profectò\nMateriâ constat. Nam si constaret & ipse\nPartibus advectis per motum ac tempora quaedam\nPraevius huic esset motus. Simul altera causa\nInquirenda foret, quae motum partibus illis,\nAtque situm nutu proprio, formamque dedisset,\nPer se, aut aeternus minimè foret ille, sed alter.\nAtqui Principium, quo corpora cuncta creantur,\nAeternum planè ac per se est, velut esse fateris:\nUnde incorporeum, Quinti, simul esse necesse est.\nErgò Materiae Deus & moderator & auctor,\nMateriâ ipse caret, perituri est corporis expers.\nAT nihil è nihilo, exclamas: Epicurus id olim\nExclamabat: idem respondet Musa Lucreti;\nNon secus ac resonans curvis in vallibus Echo\nPastorum liquidas voces & carmina reddit.\nSed nihil è nihilo fieri dum posse tuentur,\nEcquid contendunt? Terrane ac Sidera Coeli,\nOceanumque è particulis constare coactis?\nSingula quaeque suo vegetantia semine nasci;\nAc foetus animantûm è progenitoribus antè\nFormatis? Haud inficior. Sed copia rerum,\nIpsaque Materies, ex quâ sunt omnia facta,\nUnde sit, hoc opus est. Per se non esse probavi;\nEst igitur causa ex aliquâ: quae causa profectò\nNon est Materies, sed quiddam antiquius illa.\nErgò Materies omni aevo non fuit. Inde\nDicimus è nihilo factam, quia facta reapse est.\nQUID rerum indagas exordia rebus in ipsis;\nSimplicitatem in compositis; formasque perennes\nTIco\nn mixtis resolubilibus; primumque vel unum, Hìc ubi nec primum quidquam simplexve, nec unum est?","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 102-2","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/102-2"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 104","label":"104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/104"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}