{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 167","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 167","ref":"167","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/167","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/167.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":368,"text":"SI verò non hanc Atomos acquirere dotem\nCredideris, sed quod conflatur corpus ab illis:\nTextu nimirum subtili, & praepete motu:\nProtinus elatâ respondens voce rogabo;\nEcquidnam est aliud corpus, quàm corporis ipsa\nSemina, quae certâ coëant ratione locata?\nQuidnam his accedit positurâ, aut ordine quovis,\nipsum\nQuàm positura ipsa, & quidam novus ordo? Quid\nAcquirit corpus toto glomeramine, praeter\nInteriùs quemdam textum, exteriusque figuram?\nSunt illae cunctis solae, te judice, dotes\nCorporibus; solae pariunt discrimina cuncta:\nHoc est, respectus varios (re semper eâdem?\nCorporis ad corpus: nempe ut sint plusve minusve\nStricta aut laxa intus; sint plusve minusve rotunda\nSeu quadrata foris. Nihil est discriminis inter\nCorporeas moles, quod non redigatur ad ista.\nQuis Mentem textus formabit, quaeve figura?\nRes ut nosse queat, satino est subtilibus illam\nConflari ex Atomis? sed quid subtilius unâ\nEst Atomo? Tamen haud Atomus tibi cogitat. Adde\nPernicem motum: sed quid pernicius igni,\nAethere, luce? Tamen neque lux, neque cogitat ignis,\nNon aether. Satin’ est aliquam illis esse figuram?\nHoc ais: hanc demum fugis expugnatus in arcem:\nNam quò lucifugus se se non subripit error!\nSed nos errorem quò se se cunque receptet\nInsequimur, causamque animi non esse figuram\nses Materiae, validâ freti ratione probamus. NAMQUE hoc si fuerit, non omnes, credo, figurae Formabunt animum; sed quaedam hoc jure fruetur, Seclusis aliis. Ut quae rutilum efficit ignem, Haec non format aquam; & quae molles procreat auras, 590 Haec non arentis generat corpuscula terrae. Atque ita, per varias ut possunt quaeque figuras\nCorpora describi, flammae per acumina multa\nPyramidum, tellus per densos partium acervos;\nPer floccos graciles aër; Neptunius humor\nPer tenues globulos; sic & prudentia Mentis,\nEt varii sensus, & vis innata volendi,\nEt quae quisque suo tacitus sub corde volutat,\nDiversis itidem signari haec cuncta figuris\nudice te poterunt, singillatimque notari?\nDic igitur: quâ nempe fides, & opinio formâ,\nQuâ dubitatio, quâ stabilis persuasio distent,\nInvidia, ambitio, spes aut metus. Eia age, Quinti,\nQuid cessas? Haeres? Desunt tibi verba, figurae\nquanquam omnes adsunt oculis? Cur nulla roganti\nObvia fit, quae vel minimum genus exprimat horum?\nNil quodcumque vides, Quinti, quod corpore tangis,\nSignificare valet quod sentis intus; & omnis\nMateriae tibi deest ratio de Mente loquenti.\nQUIN, si Materiam omnino superesse negares;\n6ro Diffisusque tuis hodie, qui saepius errant,","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 166","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/166"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 168","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/168"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}