{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 173-2","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173-2.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Ceu veget, augescitque arbos, nihil indiga Mentis.\nSic sua sunt etiam, secluso corpore, Menti\nOfficia. Ut numeros quando sine fine patentes\nColligit agglomerans; iterum multiplicat, auget,\nImparibusque pares confert; mox dividit illos\nAequas, non aequas in partes; atque secando,\nUt priùs augendo, infinitum attingit utrinque.\nAt neque corpus habent numeri, nec sensibus ullis\nObversantur. Item quamvis finita sit ipsa,\nAeternum, immensum, infinitum libera tentat,\nEt perscrutari, & percurrere saepius audet.\nSed neque corpus habent, nec sensibus obvia sunt\nTutemet hocce tuum quoties tibi fingis Inane,\nExuis ignorans quovis à corpore Mentem;\nDumque negas incorpoream, simul esse fateris.\nQuin ea, per sensus quae sunt allata, retractans,\nAbstrahit à rebus rerum genera omnia: sentit,\nCausa quid effecto, medium quid fine, modusque\nDifferat à re ipsa; quid corpore corporis illa\nNotities, quam sola potest vis edere Mentis.\nUnde, ut corporeae molis sunt propria quaedam\nOfficia in nobis, quae non à Mente profecta\nMechanices tantùm normam legesque sequuntur;\nSic sua sunt Menti, quae nil à corpore sumunt.\nQUANQUAM ergò fateor cognosci plurima sensu,\nPlurima sunt etiam quae purâ mente videntur,\nPropterea quòd nulla sui simulachra profundant.\nQui pateat vi corporeâ res corporis expers?\nSensus enim rerum formas, molem atque colores\nPercipit, ac sonitus & odores atque sapores,\nDuritiemque ac mollitiem, tum frigora & aestus,\nLevorem, humorem, atque istis contraria: verùm\n820 Quot sunt, quae retuli, distantia prorsus ab illis?\nNon igitur solo deprendimus omnia sensu.\nAT genus est medium quoddam, mixtumque duobus:\nUt cùm totus homo gustat, videt, ambulat, audit.\nNam partim haec animo fiunt, & corpore partim;\nSic tamen ut dominae tum subsit machina Menti:\nCeu lyra dulce sonat docto pulsata magistro.\nFoederis argumentum in sensu est. Nam sine Mente\nNullus adest sensus, neque Mens sine corpore sentit.","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/174"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}