{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 181","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/181.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":332,"text":"Scilicet hoc fieri nequaquam posse probatum est,\nUt quis Materiem, quantumvis abstrahere audax,\nIngenii summo pertentet acumine, quin rem\nCogitet extensam, aut constantem partibus extra\nSe positis. In eâ priùs est nihil. Inde sequuntur\nOmnia. Materiae non ergò è dotibus una est,\nNon modus aut ramus quidam; natura sed ipsa\nExtendi. Atque adeò si Mens dos esse putetur\nMateriae, dos extensi est, ramusque modusque.\nProptereà quoties Mentem meditaris, oportet\nSe tibi res quaedam meditanti extensa repente\nOfferat: ut ramus truncum arguit, atque modus rem.\nVerùm conscius est hominum unusquisque profectò\nIpse sibi, propriae dum lustrat singula Mentis\nOfficia, & quaerit quid sint, quove ordine fiant,\nExtensi nihil obversari. Scire laboro\nAc meditor tacitus, quaenam sit primula rerum\nAgnitio; quid judicium; quid roboris insit\nOmni argumento, quâ vi pervincere possit,\nAc domitare animum, & trahere in sua jura volentem:\nImmemor extensi confestim haec omnia praesto.\nNunc dubiam certâ, & falsa discernere veram\nNotitiem cupio, quâ se ratione vicissim\nImpugnent; quid opinari, quid credere, scire,\nSint in se; quid sint etiam affirmare, negare:\nDividuum procul est à me, penitusque recessit. PRAETEREA quid sit, quòd amet se se ipsa voluntas Praecipuè ac semper, quòd se se ante omnia ponat, Et felix velit esse: quid hoc quoque deinde sit, esse\nFelicem aut miserum, & fieri, se judice, talem:\nUnde quis invideat; laudem venetur; honores\nAmbiat; imperium affectet; parere recuset,\nAut indignetur; contemptum, oblivia, probra,\nMorte sibi pejora putet; sine nomine vitam\nVitalem neget esse, aurae captator, & ardens\nSera immortalem jaculari in saecula famam:\nQuid sit ab incoepto nunquam desistere velle;\nJudiciis aliena suis postponere; pravum,\nMendacem fieri, deceptorem, atque malignum;\nssentatores prae veris ponere amicis: in ipsum,\nHaec ego dum reputans, & me contractus\nHeracliti oculis lugens considero, nulla\nCorporis extensi feriunt vestigia mentem.\nScilicet arguitur propriis erroribus ipsa\nNobilitas animi. Cernis, dulcissime Quinti,\nEt Mentem nostram, & nostrae molimina Mentis,\nExtensi non esse modos; omnique vacare\nMateriâ: sine quâ cognoscier illa fatendum.\nErgò Materiae virtus primaria non est,\nUt simul extendi, simul & cognoscere possit;\nQualem haec monstra putant, infensa Deoque sibique.","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 180","label":"180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/180"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 182","label":"182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/182"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}