{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 227","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/227.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":256,"text":"O Physici! O verè sapientes, atque beati!\nO Epicureâ dignissima turba palaestrâ!\nVERUM est eximiis injuria mentibus atrox\nCorporeas quòd ais, vel dum ipsas numine quodam\nDivinâque aurâ & monitis coelestibus imples;\nNec minùs immani leto quàm corpora damnas.\nOstensum est liquidò rem quae cognoscit & optat,\nEsse individuam; atque adeò non posse resolvi:\nErgò immortalem. Quanto manifestiùs illam,\nQuae non conjiciens tantùm, sed lumine certo\nPraevidet, ac sequitur sibi commoda, noxia vitat.\nSunt Genii, non sunt Animi, te judice, molem\nQui brutorum agitant, ac se illo corpore miscent.\nSic igitur sene cum Samio, Indorumque Sophistis\nQui gregibus parcunt, & Relligione sacratis\nIn bobus venerantur avos animasque parentûm:\nDic cum Niliaci priscis cultoribus agri,\nUnam corporibus variis succedere mentem;\nAlternisque novas post funera singula formas\nInduere: ut vestes exesas tempore multo\nPonimus, atque novis iterum mutare solemus;\nEt nunc velleribus tegitur, quem texerat aurum.\nNAM licet haec mera sint deliria, non tamen ipsam\nOffendunt naturam animi, penitusve repugnant;\nImò nec solâ possunt Ratione refelli.\nSed legem infusam Menti sine Mente supremâ,\nInstinctus & Materiae de fonte fluentes\nDicere, desipere est. Aut brutis abnue sensum\nDeme voluntatem, & propriâ quae sponte geruntur;\nAut, ea si dederis cum vulgo, da quoque Mentem\nHis incorpoream; nobis qualem esse probavi.\nCorporea esse nequit nostrae Mens aemula Mentis.\nInstinctus igitur nil sunt; nisi voce sub illâ\nMentem aliquam reverâ intelligis intus agentem,\nEt quae provideat, quae disserat, intima norit,\nUtile damnoso discernat, & omnia rerum,\nQuae priùs accepit, simulacra haerentia servet: Vel Mentem externam, quae corpora caeca gubernans Internae gerat usque vices. Nam quidquid in orbe est,","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 226","label":"SEXTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/226"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 228","label":"SEXTUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/228"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}