{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 333","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/333.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":254,"text":"Haec tibi pingendi solertia vincit Apellem.\nAspicis in tenui quantus labor; ut neque fingi\nFortuitò possint vilis miracula testae.\nSed qui nec potis est concham procudere casus,\nNum poterit vasti molem procudere Mundi?\nPRAETER enim quàm quod nec sunt corpuscula per se\nMateriae; per se nec sunt affecta figuris;\nNec per se avelli, per se nec idonea jungi,\nAut infinitum durare illaesa per aevum;\nAc per se nullius habent primordia motûs,\nNec vacuam spatii regionem & inania regna:\nQuae sibi Fortunae vates fundamina jecit\nEffugere ut posset prudentem & fallere causam;\nAuctorem ex ipso aspectu Natura fatetur.\nQuandoquidem quae sunt, vel sic fuit esse necessum, Praeter id omne quod est alia ut res esse nequiret,\nVel fieri poterant aliter. Si dixeris illud;\nErgò in Materiâ species fuit unica motûs,\nUnus item gradus, & partem proclivis in unam.\nVerùm his Materiae ratio & natura repugnat,\nQuae quocunque gradu partem est proclivis in omnem, Nec magis hoc ritu per se quàm mobilis illo; Atque infinitè potuit circumacta cieri. ERGò aliter poterat, quàm sic: nec tu ipse negabis. 110 Mulorum siquidem pardorumque edita monstra Qui videt, has etiam species potuisse creari Primitus, ac proprio deduci semine cernit, Quae tamen haud ita sunt factae. Sic currere plures\nQuàm septem, atque alio motu potuere Planetae,\nEt gemini Soles, atque altera Luna rotari;\nVel nullae splendere faces; vel denique nullum\nIn terris animal, quanquam essent splendida coelo\nSidera, sic factum ut lumen secerneret umbris.\nHaec igitur quare facies apparuit Orbis,\nTantos ornatus referens tantumque decorem;\nNon chaos, atque rudis sine more, sine ordine moles?","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 332","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/332"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 334","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/334"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}