{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 339","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 339","ref":"339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/339.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":381,"text":"NIMIRUM est Ratio nobis innata, perinde\nUt sunt innati sensus. Non fecimus ipsi\nAures atque oculos quibus utimur; ut neque rerum\nObjectas species: quas inter & organa sensûs\nHarmoniam posuit talem Natura creatrix,\nUt, cùm obversantur, sensus simul hauriat illas.\nNon magis artifices propriae Rationis haberi\nPossumus, aut Veri; quod cum Ratione ligatur\nHarmoniâ tali, nequeat se ut pandere Verum,\nQuin Ratio confestim apprendat & imbibat illud.\nest:\nUnde quod ipsa videt, sic, ut videt, esse necesse\nEt quod ei certum est, certum priùs hoc erat in\nse,\nQuàm foret humano Rationis lumine notum.\nQuod si non esset, frustra loqueremur; & omnis\nMens hominum, sermo, sensus, res esset inanis.\nNam cùm decipior, non me Ratio intima fallit;\nVerùm inconsultâ quoniam Ratione ferebam\nJudicium praeceps, tunc me malus abstulit error.\nHoc tota ingenito regitur Mens lumine, proinde\nNon intellectus tantùm, sed & ipsa voluntas,\nCui sua lex insculpta manet, sua norma volendi.\nNamque satis non est, res, ut sunt, Mente tueri;\nPraecipuè factis homines sumus. Omnis ab uno\nLumine vivendi petitur modus, atque sciendi.\nQuod Mentem in Justo posset si fallere nostram,\nFalleret in Vero. Sed nusquam Regula fallit.\nAspicis in fabrica cum grandis & ardua moles\nTollitur, ad lapides ut ferrea norma secandos\nAccedat, donec latera omni parte quadrentur:\nUt junctim libella pares considere cogat:\nEt perpendiculo surgat directus in auras\nAngulus. Interea facies circumspicit omnes\nDux operis; prudensque cavet ne quid minùs\naptè\nPromineat, fugiatve, aut exeat ordine plano.\nAnte laborem, ante artificem stat certa laboris\nRegula: Sic & mente prior stat regula Mentis:\nQuae nunquam erraret, si credendum huic nihil esset; Nec malè quidquam ageret, bene si nihil esset agendum;\nAut exemplari firmo innatoque careret.\nCERTUM igitur Rationis & immutabile cùm sit\nExemplar, seu judiciis praeest illa ferendis,\nSeu regit affectus animorum & facta gubernat,\nSunt liquidò per se fieri debentia quaedam\nOmni hominum Ratione priùs, quae Justa vocamus;\nUt sunt per se se quaedam debentia credi\nOmni hominum Ratione priùs, quae Vera vocantur.\nLegibus à nostris, vel neutra, vel utraque pendent: Hinc si quid verum est, aliquid justum sit oportet.\nNIMIRUM si quis tibi quatuor esse negaret\nBis duo, cerritum sanè meritoque vocares.\nQuapropter? Quoniam Ratio verum esse patensque\nDeclarat, quod ridiculus stolidusque negasset.\nEst igitur lux in nobis quae talia monstrat.\nam si idem Herculeas meditatus adire columnas ret in Aegyptum, sitiens aut retibus undam","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 338-2","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/338-2"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 340","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/340"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}