{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 346","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/346.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":268,"text":"VENIMUS ad Syrtes. Alto cum gurgite primùm,\nEt cum turbinibus ventorum, atque aequoris aestu\nLucta fuit: nunc ad scopulos allidere, portûs\nIpso in conspectu, Proretae dedecus esset.\nErgò jam totis opus est incumbere remis\nEt suprema viae superare pericula nostrae.\nQui nihil è nihilo fieri pleno ore tonabat,\nCredidit è nihilo sic omnia facta putari,\nUt nihilum quasi materies foret unica rerum:\nCeu scamnum è trunco facimus, statuamve rotamve?\nAut quasi seminium, ut minimo de germine pinus\nAlta venit? censes si talia, docte Lucreti,\nJure putas nihil è nihilo potuisse creari:\nNamque his in rebus nil sit; mutatur earum,\nQuae jam prorsus erant, ratio, positura, locusque.\nSed non est ea lis inter nos. Quaerimus utrùm\nPer se sint quae sunt; atque illa sit esse necessum. Nam si sunt per se, non sunt aliquando creata: Si per se non sunt, coepisse aliquando fatendum est.\nQuaerimus hoc unum, hoc igitur sistamus in uno.\nAT lis transacta est. Atomos non esse, sed ipsam\nMateriem è multis concrescere partibus, antehac\nOstendi: nullis nativo jure figuris\nInstructam, nullo natam se impellere motu\nDelectuque loci. Quin Mentes esse probavi\nQuiddam incorporeum; solâque à Mente petendam\nVim motûs, quae Materiae subrepat inerti.\nSupremam hinc docui Mentem consistere per se,\nQuae moveat cuncta omnipotens, quae cuncta crearit, Atque etiam ex nihilo. Sic emersisse fatemur E tenebris lucem (quamvis primordia lucis Haud tenebrae fuerint) cùm lux splendescere coepit,\nLux ubi non fuerat. Sibi nam dare nulla potest res\nSurgat ut è nihilo, vel si infinita putetur:\nSi finita, nequit per se consistere; quando\nNil perfectius est, nil excellentius, imò\nNil tam infinitum, quàm taliter esse, nec ulli","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 345","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/345"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 347","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/347"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}