{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 44-2","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 44-2","ref":"44-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/44-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/44-2.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Deinde pati, & revocare gradum, atque ad summa reverti: Nam spatii immensi quaenam sint summa? Negasti Quodlibet in Vacuo centrum, dextram atque sinistram, Et rides qui dant finem & quasi moenia Mundo: Nonne meo potiùs digna est sententia risu, Quae superas partes Immenso fingit & imas? co Dicere nec poteris fundi seu culminis expers Cui fundum, culmenque, & tot tabulata dedisti. Ni fallor sunt haec urgentia tela; sed istud, Si potes, inflexo declina corpore telum. Ecce Atomus venit è regionibus infinitis; Hanc intercipias, quaeso, jubeasque reverti Unde venit: quanto intervallo temporis illuc Perveniet? nunquam, dices, quia tempore nullo Exsuperare potest spatia infinita viarum. Non superare potest? ergò nunquam exsuperavit; Cùmque huc appulerit, spatia haec finita fuerunt. AT verò locus ille vacans, quem semina rerum Haud bene juncta simul, velut arcto in carcere claudunt Captivumque tenent, pars est totius Inanis; Aëris ut pars est aër conclusus in antro. Pars ea secreta est aliis, penitusque remota, Quas aliae claudunt Atomi: ergò partibus extra Se positis constat Vacuum; ergò corporis instar Omnino est: imò si res est, corpus idipsum est. Quidquid enim è multis constabit partibus, illud Corpus erit. Quòd si Vacuum sine partibus esse Dixeris, haud spatium est; spatii nam segmina plura","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 44","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/44"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 45","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/45"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}