{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 52","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/52.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":237,"text":"Regula mensurae nulla est; neque corporis unquam\nIndubitata potest moles alicujus haberi:\nEt, si revera fixum atque immobile non est,\nExemplar verae jam deficit omne quietis,\nQuicum collatus queat innotescere motus.\nNulla capi poterit distantia certa locorum:\nMutabuntur enim semper; nec terminus ille\nA quo discedunt quae corpora cunque moventur,\nCertò apparebit, veluti nec terminus alter\nAd quem perveniunt. Id ineluctabile ducis,\nO Quinti, vanum tamen est, paucisque refellam.\nCorporibus cunctis tu certam adscribere molem\nTentares frustra. Quae nobis parva videntur,\nConvexo transpecta vitro majora patescunt;\nVisa Microscopio crescunt iterumque iterumque:\nLinea fit digitus, vel pes, prout vitra secantur.\nUnum etiam in Coelo sidus persaepe videre est,\nQuod Telescopio duplex reperitur: & ambo\nSidera, caeruleus distinctè seg, egat aether.\nMiscuerat Stellas distantia corpus in unum,\nMiscuerat pariter spatium. Prospectus ut omnes\nContrahit effigies rerum aut producit, eodem\nOmnino ritu spatii simulachra. Quid ergò\nMensuram Spatio tentas adscribere certam,\nQuae nec Materiae est? Metiri sensile corpus\nPer spatium, res est insulsi plena laboris.\nQui magnum in sese aut parvum quaesiverit,\nerrat;\nInveniat certè nusquam, nisi conferat unà\nCum spatio spatium, corpus cum corpore; majus\nTunc demum atque minus liquidò reperire licebit.\nHaud aliter varii per concita corpora motus\nUt dignoscantur, nullâ ratione necesse est\nFixas in Mundo & stabiles consistere metas;\nAt satis est poni solâ vi mentis, & illa\nNon mutare locum inter se, quae proxima circùm\nVersantur; licet ipsa locum simul omnia mutent.\nAmbulat in navi puppim proramque vicissim","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 51-2","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/51-2"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 53","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}