{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 53","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/53.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":341,"text":"Nauta petens; gressus totidem similesque profectò\nSunt, seu navis eat propulsa faventibus austris,\nSeu maneat deses, seu convertatur in orbem.\nAd navim referas gressus; sunt unius omnes\nMensurae, pariter procedunt ordine recto:\nAd pelagus referas; nunc recti, nunc quoque curvi,\nNunc & producti, nunc retrogradi esse videntur.\nQuòd si praeterea Terram tu rere moveri,\nTunc alias illis mensuras atque figuras\nAttribues. Verùm sine tot respectibus, illos,\nQuales nauta creat, tales cognoscere promtum est.\nNil igitur spatium refert immobile poni.\nnutum at\nJAM tibi compertum est, quid Inanis nomine tandem\nSignetur: nempe est absentia corporis omnis,\nQuam sibi Phantasiae fingit fallacia nostrae;\nMens quoties non rem, sed rerum prorsus inanes\nContemplata modos, unâ in ratione moratur\nExtensi; non extensum considerat ipsum:\nHaud secus ac numeros, & sensim labile tempus:\nQueis non ulla viget natura, nec ulla subest res.\nInde receptaclum cunctis existimat ultro\nCorporibus commune dari, quia perspicit, illic\nNunc ubi corpus adest, aliud potuisse reponi.\nNimirum illud ubi secretum à corpore quovis\nImmotumque putat, dum corpora cuncta moventur.\nCanquam debuerit Fabricator strenuus Orbis\nQuaerere ponendis loca primùm commoda rebus,\nEt statuenda priùs fuerit rerum area, quàm res.\nHoc molitur opus sibi mens, hoc astruit Orbi:\nNec rerum locus à rebus mage discrepat, ipsa\nQuàm moles. Suus ergò sibi sunt corpora fundus:\nRespectus non res Spatium est. Sic annulus omnis\nPossidet in medio proprium atque immobile centrum,\nSemper idem, semper medium, quocunque feratur.\nQuid verò est centrum hoc? An res est priva, quiescens, Per se stans? Minimè. Locus est, quo ducere ab orâ Si lubeat radios, aequales esse videbis.\nTalibus è loculis Spatium immortale, quietum\nConflatur. Sunt haec Vacui fictitia membra.\nCommentum est igitur, quod tanti ducis, Inane,\nMagnificumque nihil: quo dum sua corpora doctor\nAtticus infercit, fieri qui posse negabat\nEx nihilo quidquam, nihilis nugacibus implet\nOmnia; dumque Atomis Vacuum immiscere laborat,\nImmiscet nihil, ac nolens facit omnia plena.\nSUNT qui Materiâ Spatium discludere certant,\nQuanquam utriusque Deum ingenuè causam esse fatentur. Miror ego illusos Epicuri fraude, dolosus Qui Vacuum instituit, Vacuo ne causa daretur; Et, quibus esse probat Spatium, probat esse necessum.","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 52","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/52"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 54","label":"ANTILUCRETIUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/54"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}