{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 68","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/68.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":344,"text":"Perlucere etenim multis ab Inanibus ortum,\nDuritiem excludit paucis ab Inanibus ortam.\nAT verò quae sunt directae pervia luci\nCorpora, clathrorum ritu compacta videntur,\nAc strue multiplici foliorum reticulata.\nMollia si fuerint, laqueos imitantur Arachnes;\nUt rivi labentis aquae, seu limpidus aër.\nSi praedura, silex velut est crystallina, crates\nFerratas referunt, queis pervia saepe domorum\nClaudimus, ut facilis detur transpectus in hortos.\nPermeat exiles aditus pars altera lucis,\nAltera cancellis offensa retunditur; unde\nResplendent crates partim partimque videri\nUlteriora sinunt, ac si nihil inter adesset:\nInterea caulas purissimus occupat aether.\nHinc si pronus aquam spectes in margine ponti,\nProtinus illa soli tenuem declivis arenam\nExhibet, ac nitidis conchylia mixta lapillis:\nAt mare si magnum prospectas littore ab alto,\nLuminis ingentem transversa per aequora tractum\nAspicies; Phoebi nam se radiantis imago\nProjicit in planum, tremulisque reflectitur undis.\nrigore\nPRAETEREA vitrum candens, atque ipsa,\nDeposito, cernis mollescere cocta metalla;\nNon interjectu Vacui diffusilis, imò\nCorporis advectu, quo vincula caeca repentè\nDissiliunt, fitque ex geminis mixtura liquescens:\nQuando volatilibus jaculis per sulphura serpit,\nEt salium frangit nexus, partesque solutas\nDissipat irriguus, varieque intersecat ignis.\nSaepe nec ipsa operi vis ignea sufficit: addi\nNempe solent nitrum solvendo & alumina ferro,\nQuae referent, obelisque viam rimentur acutis.\nQuin etiam ipse adamas ferrum qui spernit & ignes,\nre repercussa excipiat si spicula Solis, Traditur humescens fluere accedente smaragdo.\nHUC accedit, uti, quoties rarescere corpus\nContigit, admissae veniant in viscera partes,\nQuarum abitu densum, ejecto velut hospite, fiet.\nSic aqua conceptis ebullit fervida flammis,\nPellitque in teretes dilatatum aëra bullas:\nIn glaciem concreta riget, simul avolat ignis\nExiguus, qui particulas agitare solebat.\nAst hujus miranda quidem natura videtur\nQuòd salis haud aequo plus unquam sorbeat; omne\nquod superest, fundo intactum satiata remittat:\nNec minùs interea fucum, variosque colores\nEbibit: & quoties vim certam ardoris adepta est,\nSic stat, & adjunctis nihilo magis ignibus ardet.\nQuare dissimiles in ea, multosque meatus\nAbsit ut esse negem; solùm nego prorsus inanes:\nAëre nam foetos, & partibus aetheris ajo,\nQuae non effugiunt semper; nam crescere lympham\nCernimus adjectis salibus, quos lympha resolvit.\nLigna quoque in spatium, si quando irrepserit humor,","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 67-2","label":"PROPTEREA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/67-2"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 69","label":"PROPTEREA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/69"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}