{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 81","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/81.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":252,"text":"QuòD si autem numeros vulgò sine fine patentes\nDicimus, idcirco quia possunt crescere semper,\nNilque vetat summae superaddi cuilibet unum;\nObserva numeros, ut fusiùs antè probavi,\nRe nihil esse quidem, mera sed phantasinata rerum,\nSolius ingenii foetus prolemque caducam.\nScilicet hoc ipso quod possumus addere summae,\nSummam infinitam re ipsa nullam esse fatendum est.\nErgò cùm liqueat, quidquid numeratur, id esse\nFinitum, & partes numerari posse minutas,\nQuarum conflatur denso è glomeramine totum;\nHinc sequitur, quidquid multis coalescere ponas\nPartibus aggestis & consistentibus unà,\nHaud infinitum posse, immensumve putari:\nAtque ita Materiae summam, quae in semina parva\nDividitur, certos intra consistere fines:\nQuodque infinitum est, unum simul esse reapse;\nCui nullae partes adimi aut accedere possint.\nCERTE Materies, quocunque extensa patescat,\nInfinita nequit, si non immensa, putari.\nPorro Materies nequaquam immensa videtur\nHoc ipso quòd sit variis affecta figuris,\nAtque in multigenas classes, te auctore, tributa.\nHoc etiam, Quinti, tua per documenta probabo.\nQui Spatium putat immensum, velut antè docebas,\nHaec immensa vocet, spatium quibus omne tenetur;\nUt vocat aeternum, quod nullo tempore non est.\nPars etenim Spatii quaecunque relicta supersit,\nRes ibi deficiens non est immensa profectò\nMultimodis igitur cùm sit distincta figuris.\nAtque ideo in multas Atomorum summa cohortes\nSit divisa, tuo praeceptorisque Poëtae\nJudicio, quaecumque cohors immensa putetur,\nHac opus est unâ Spatium simul omne repleri.\nTerminus est illi, quod non penetratur ab ipsa.\nPorro, dic fodes, gens infinita cuborum\nAn toto, quantum est, Spatio protenditur una?\nHaud certè: siquidem globulis jam non locus esset,\nNec spiris, triquetris, rhombis, mucronibus, hamis.","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 80-2","label":"GDAXAGON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/80-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/80-2"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 82","label":"GDAXAGON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/82"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}