{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 90","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/90.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":293,"text":"Omnibus est etiam centrum commune, quod ipsum\nParticulas alias complectitur, atque ita semper;\nUt nequeas unquam finem reperire secandi.\nQuem si invenisses, extrema secutus, haberes\nRem non extensam, sine centro & partibus; hoc\nest,\nMateriem, quae Materies non amplius esset.\nQuòd si tam parvâ terrentur imagine sensus,\nNec fugitiva sequi conspectu segmina possunt,\nAspice quàm late se parvula ductilis auri\nLamina protendat, repetito saepius ictu:\nFlammante è stipulâ quàm immensa volumina fumi\nExsurgant, densa & subtexant caerula nocte;\nQuàm levis inficiat quantos tinctura liquores;\nQuàm tenui demum inflammati sulphuris aurâ\nIngratus vinis odor & sapor inditus adsit.\nMulta quidem, sed crassa tibi corpuscula sensum\nQuae feriunt; quot non feriant vix credere possis:\nSubtili nimiùm quia sunt haec praedita filo.\nAD perpendiculum si linea recta jacenti\nInciderit, puncto resupinam figet in uno.\nSi cadet obliquè, paulo teget amplius illam;\nNec punctis tanget, licet inclinata, duobus,\nPlusve minusve tamen, clivo prout illa minore\nVel majore cubat. Sic plusve minusve gradatim\nTactile fit punctum, prout angulus inde remansit\nObtusus vel acutus. Item si jungimus ambas,\nSic tamen ut puncto siet altera longior uno,\nNec magis exsuperet dextrâ quàm parte sinistrâ,\nEn! tibi dimidias Atomos queis linea major\nProminet. Hoc etiam te Pyramis ipsa docebit.\nQuatuor huic facies Atomum ducuntur in unam;\nQuatuor huic Atomo partes ergò esse necesse est.\nNam sit apex Atomus; quae linea proxima, binis\nEst Atomis, tribus est quae tertia, sic quoque deinceps Una duas igitur liquidò premit, atque duae tres, Verùm non totas; cùm semper linea crescat Inferior, donec superet basis infima cunctas.\nCUR diagonalem lateri commensus, inanes\nDeprendis curas, teque hic spes irrita fallit?\nSi tamen ex Atomis est omnis linea quadri,\nProtinus obliquae non est componere rectam\nCur nequeas; Atomis paribus nam si utraque constet, 630Jam facilè inventu est quanto haec numerosior, illam","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 89","label":"GDAXAGON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/89"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 91","label":"GDAXAGON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/91"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}