{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Anti-Lucretius 99","citation":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 99","ref":"99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/99.md","author":{"name":"Melchior de Polignac","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac"},"work":{"title":"Anti-Lucretius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius","urn":null},"verse":true,"words":236,"text":"Ut species varias operosa in imagine reddant;\nDefigens cunctos intrito, ac sedibus aptans,\nCompositosque manu addenset junctimque coarctat.\nPROPTEREA tales Atomi sunt, qualia quaeque\nCorpora; connexis conflantur partibus. Ergò\nSic omnes Atomi sunt factae, ut corpora fiunt;\nScilicet ex Atomis, quae compinguntur & ipsae.\nNec primam invenies non ex brevioribus ortam,\nAut sine principio, aut aliquâ non arte locatam.\nEcce vides ut, cùm cecidit nix plurima coelo,\nLudentes pueri soleant compingere massam\nCuncta pilae similem, & telis certare jocosis:\nIn manibus teneris concrescit mollis acervus\nQui fuit antè liquor: concretum saepe volutant,\nEt nivis aggestu repetitis motibus augent\nIn montem: hinc vastos immani mole Dracones,\nHinc templa, hinc arces, & propugnacula fingunt.\nCorpora sic motu, sic tempore cuncta creantur\nEx Atomis: sic ipsae Atomi, partesque Atomorum.\nIllae congeriem sensim cumulantur in unam;\nDonec eas tandem circumcaesura coërcens\nTerminet, ac certo involvas sub limite molem.\nQUIS demum proprias Atomis & partibus ipsis,\nQuarum Atomi coetu constant, dedit esse figuras;\nUt similes partim inter se, partimque tot essent\nDissimiles? Quis eas studuit sic ducere torno,\nNunc fodiens, nunc exacuens? Quae lima terendo\nSaepius, effecit leves? Quae dextera finxit\nTam variè comtas? Qua sunt incude politae?\n945 Nam variae aut similes aliquâ sunt non sine causaQUIDNI? Naturâ tales sunt, inquis, ab aevo; Corpora quandoquidem sunt prima, neque indiga fabri: Quae, numero cùm sint prorsum infinita, repugnat Cuncta pari filo atque pari cuncta esse figurâ. 950 Falleris, ô Quinti: neque enim tibi corpora prima,","prev":{"citation":"Anti-Lucretius 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/98"},"next":{"citation":"Anti-Lucretius 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/100"},"credit":{"text":"Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius","quality":"ocr"}}