{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Reliquiae 2.1.1-3","citation":"Merobaudes, Reliquiae 2.1.1-3","ref":"2.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes/reliquiae/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/merobaudes/reliquiae/2.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes/reliquiae/2.1.1.md","author":{"name":"Merobaudes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes"},"work":{"title":"Reliquiae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes/reliquiae","urn":null},"verse":false,"words":582,"text":"desunt aliquot paginae codieis et p. 274 fere 4 versus .... fort〉una tua potius quam a na〈tura... nihil quod cupias latere deprehendi 〈potest; denique omnia agis ut qui scias in conspe〈ctu et iudicio omnium esse quod gesseris. Lateant ergo hi quos deprehendi pudet〈 – nec enim bonae conversationis est nimis pet〈ere secretum – et tamen mali frustra arbitros f〈ugiunt; quid enim eis prodest non habere co〈nscios, qui habent conscientiam? veniant sane ad 〈nos qui volunt arbitri, quam volunt severi iudic〈es morum atque virtutum nec tantum Catones nost〈ri sed et peregrina Lacedaemoniorum et Athen〈iensium nomina: nullum profecto tempus, null 〈um diem, nullam denique horam in actibus tuis quam 〈non admirentur invenient. tibi enim cubil〈e nuda rupes aut tenue velamen in caespite, nox 〈in vigiliis, dies in laboribus, iniuria iam pro volunta〈te, lorica non tam munimen quam vestimentum, 〈 non adparatus sed conversatio, postre〈mo qui aliis procinctus, tibi usus est. Nec inmerito te ita communem alacrit〈ati ac labori , labori ac potestati natura forma〈vit oreciium gra.uares la. oran. ra proximitas tua i.. velocitatem tuam.... desunt fere 4 versus na tentorio in aequum q gu. tentorium ducit. tunc si quid a bellis vacat, a〉 ut situs urbium aut angustias montium aut vasta〉 camporum aut fluminum transitus aut viarum〉 spatia metiris atque ibi quis pediti, quis equiti〉 accommodatior locus, quis excursui aptior, qu〉is receptui tutior, quis stationi uberior , explo〉ras. ita ad bellum proficit etiam ipsa intercaped〉o bellorum. iam vero praeter Martias laud〉es cuius tanta in consiliis alacritas, in iudici〉is severitas, in conloquiis mansuetudo , in vult〉u aequalitas, in ira brevitas, in amore diuturn〉itas? o fortunatissimum orationis meae te〉mpus: vera me dicere omnes fatentur, queruntu〉r hactenus me de actibus tuis aliquanta omisisse〉. et quidem multum dicturo obest ignorantia ; d〉ebet nosse quem loquitur. nec sola illa de v〉iris fortibus praedicanda sunt quae publica fa〉ma denuntiat. nam et cum victoria per......〉tum , designatur hoc nomine quidquid contuli〉t favens fortuna bellorum: non tamen sic audie〉ntum impleat animos, ut si ipsa itinera atque moli〉mina et imago certaminum et vulnera et exit〉ia et hostili caede pulvis cruentatus desunt fere 4 versus lentem in collegium togae senatus adscivit, pro his me laudibus tuis Roma cum principe victuro aere formavit, pro his denique nuper ad honoris maximi nomen ille nascenti soli prox〈imus imperator evexit. intellexit enim, qua fide eius pr〈aesentis gesta memorarem, qui de absentis meritis non tacerem. iam considera, ductor invicte, quanta tibi haec agenti praemia deb〈eantur , pro quibus mihi tanta sunt conlata referenti , tibi quidem nullum commune praemium nec par ceteris honor aut laus aliqua usit〈ata referenda est. habes tamen praemiatrice〈m conscientiam tuam: etenim recte factorum summus fructus est fecisse nec ullum virtutum pretium dignum ipsis extra ipsas est. ergo vel ego vel alii qui in hac dicendi professione sunt, quotiens de actibus tuis aliqua disserimus, aut ingenia nostra exercemus aut vota ceter〈orum: tu tibi inniteris, ad te respicis nec ullum quod imitari velis exemplar extra te quaeris; et tamen nulla regio, nullus locus, nulla denique lingua laudibus tuis vacua est. euntes in Thracia〈m triumphum, qui consiliis tuis intra Hispanias〈.. desunt fere 4 versiculi t〉ui aestimator es, quam enormis ubique et quam i〉nsueta gratulatio sit, cum aliquis index de act〉ibus tuis secunda loquitur. praeter id enim quod i〉n te mundi amor consonat, quem probasti, tum i〉n successibus tuis veritas ipsa delectat: nemo enim de fama dubitat quotiens vicisse te nuntiat.","prev":{"citation":"Reliquiae 1.49-101","label":"〈Carmina〉, lines 1.49-1.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes/reliquiae/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/merobaudes/reliquiae/1.49"},"next":{"citation":"Reliquiae 2.1.4-5","label":"2.1.4 to 2.1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/merobaudes/reliquiae/2.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/merobaudes/reliquiae/2.1.4"},"credit":{"text":"Merobaudes, Reliquiae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000826.zip","quality":"proofread"}}