{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.47-90","citation":"Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.47-90","ref":"5.12.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.47.md","author":{"name":"Michael Abel","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel"},"work":{"title":"Carminum libri 4. Elegiarum libri 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2","urn":null},"verse":true,"words":276,"text":"Has quod amicitiae quandoque receperis usu,\nQuomodo nunc diras carnificesque vocas?\nIra suo cunctas penetrans ardore medullas,\nAn non est animo nota frequensque tuo?\nVina quoque inter dum tibi largius hausta recense,\nHaec quibus occultae glarea calcis inest.\nFallor an? optatis amplexibus oscula miscens,\nGazula et est aliqua parte recepta tui.\nNomen habet caussas morbi, si forte requiris,\nOmnis ab Idalia Cypride Teuto vocat.\nQui venit haec cordi iucunda licentia rerum,\nMe, quia sectatrix sum gregis huius, amet.\nRingeris indignatus, at haec praeludia tantum,\nVix in vestibulo turba recepta sumus.\nRingeris, decimo cum venerit impete tortor,\nMorbus et in cunctis ossibus asper erit.\nSic me dira loquax irrisibus angit adactum,\nCandescitque lues imperiosa ioco.\nAst ego: quae memorare potes, quaeque obdere contra\nHaud recolo, nec, quae praeteriere, moror.\nGaudia cesserunt, quoque tu discede, nec ultra,\nCruri fragra neruos perditione grava.\nNec mihi sementem morbi postcaenia fingas,\nCaussa nec in lusus transeat ulla meos.\nInsperata boves et oves contagia sternunt,\nQuos mera cum liquido gramina fonte iuvant.\nDeficit aerisonus mediis in cursibus Astur,\nQuid, nisi cum faeno farra, caballus edit?\nInstat atrox hostis, talosque viriliter exest,\nAusa vel ad summum tela vibrare genu.\nIamque videbatur, regno gavisa perenni,\nIus id in articulos obtinuisse mora.\nCum mihi vel virtus, vel certe audacia robur\nSuggerit, aut aliquis vellicat ora pudor.\nAnte bonum pedibus, quis me nunc alligat, inquam,\nLanguor? an huic vitio succubuisse velim?\nMilia tot caempi cursu peragrasse volucri,\nEt stadium toties corripuisse piget.\nPoenitet: Augustam pedes hinc, ultraque tetendi.\nEst mea post agilis terga relictus equus.\nSaepe solebamus celeres praevertere currus,\nNulla fuit plaustro cura trahente vehi.\nPropria desidiae sunt instrumenta quadrigae,\nDicere, despiciens esseda, suetus eram.","prev":{"citation":"Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.1-46","label":"MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD D. ANDREAM EBERSTORFFERUM Medicum V. CL. ELEGIA XII., lines 5.12.1-5.12.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.1"},"next":{"citation":"Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 5.12.91-124","label":"MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Primus., AD D. ANDREAM EBERSTORFFERUM Medicum V. CL. ELEGIA XII., lines 5.12.91-5.12.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/5.12.91"},"credit":{"text":"Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml","quality":"ocr"}}