{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 12","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/12.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"majores dentes nunquam: neque enim apris hi, qui prominent, mutantur: at sic dicti dentes Elephantorum mu tantur: Sunt igitur cornua. Dentes praeterea è mandibulis nascuntur: Cornua vero ex temporibus: at Elephantorum sic nominati dentes ex temporibus nascuntur, non ex mandibulis: hocque se vidisse in Elephanti calvariâ affirmat. Sunt autem haec cornua ab aliorum animalium cornibus diversa quemadmodum nec magnitudine nec figura cum aliis conveniunt. Elephantorum cornua igne molliuntur ad varios usus, quod proprium est cornibus; dentes vero corrumpuntur & comburuntur ab igne, nunquam molliuntur: quibus Juba & Pausaniae rationibus H. Cardanus de sub til p. 554. adhuc duas firmiores adjicit: prima est, quod Elephantorum vulgò dicti dentes teretes sunt, & exactè rotundi absque a cie, quod cornibus proprium est: nam den tes mucronati sunt, ut apri, canum atque aliorum omnium. Secunda est, quod Elephas dentibus caret in anteriore parte, non solum in superiore mandibula, sed inferiore etiam, quod proprium esse solum cornigeris animalibus I. c. scribit. Coelius Rhodiginus lect. antiq. I. 7. p. m. 348. laudat Pausaniae sententiam, & rectissimè cornua dici statuit: Primum inquit cum Pausa nia, astruentibus diversam opinionem perpendenda Gallicae ferae natura, quam vocant Alcen: spectandi & Tauri Aethiopici: Alcis utique in superciliis adnascuntur cornua, sed maribus modò, nam faeminae prorsus carent eô adjumentô: Aethiopici vero Tauri è naribus cornua proferunt: quae cum ita sint cuinam fiat admiratio, cum ex animalis ore promi cornua videat audiatve? Sed suppetunt & argumenta haec: Cornua utique per annorum periodos corrupta decidunt, ac rursum succrescunt protuberantque: probant id cervi: probant & Dorcades: verum Elephantis itidem contingit: dens verò adultiori praesertim excussus quando suboriatur? aut ubinam renasci compertum? vel si dentes sunt, qui ex ore proferuntur, non cornua, quanam ratione progerminant denuo?","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 11.9-10","label":"11.9 to 11.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/11.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/11.9"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 13.1-5","label":"13.1 to 13.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.1"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}