{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 13.6-9","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 13.6-9","ref":"13.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.6.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"De his plura vide apud H. Cardanum loco citato, Aldrovandum aliosque. Potiori itaque jure vocantur Cornua quam dentes: quod mecum statuunt Autores omni exceptione majores ob graves rationes: nam primo è cranio oriuntur, quod CorComuum proprium est: 2. quia facile secantur, poliuntur & in quamvis formam effinguntur, quod cum aliorum animalium dentbus fieri nequit: 3. quia decidunt, & rena seuntur, ut Cornua Cervorum: cum alio quin soli homini dentes decidant: quod ta men Philosophus etiam equis, mulis & asi us contingere scribit H. A. l. 2. c. 1. Hinc ipsi etiam Aethiopes, apud quos vernaculum est hoc animal, Akronoth, id est, Cornua nominant: quin & analysis Chimica magis corneam quam osseam substantiam heîc adesse evincit. Itaque recte Aelianus lib. 11. cap. 37. sentit, inquiens: τὸν γὰρ ἐλέφαντα οὕ φηαι ὁδον τας ἔχειν ἀλλὰ κέρατα: cui subscribunt Aretaus, Varo & Pierius, qui lib. 2 hieroglyph. nulli animalium cornua majora & speciosiora attribuit, quam Elephanto. Oppianus illa sequenti modô delineat: Arma exsertos imitantia dentes. Unde aliqui dentes decepti errore vocarunt,. Martialis vocat cornua, lib. 13. de Aegle eden tula, ideoque dentibus eburneis utente ita canens: Sic tentata sibi videtur Aegle emptis ossibus Indicoque cornu. Nonnullis placet Aldrovandi, Bochartique de media illorum natura sententia, quam origo confirmare videtur, ut supra dictum, Pausaniae notata, qui à temporibus superne eos descendere & ita foras tendere non auritus, sed oculatus testis scripsit: A. Mouli mus & Rajus vero è maxilla superiore eos de ducunt, scribentes, illos intus concavos es se, & quadam velut medullâ compactiore, glandularum aliquam mixturam habente repletos. Prominuli dentes eburnei, vulgo Gallis Deffenses, magis Cornua, quam dentes censeri debent, seu eorum spectemus originem, à dentium ortu longe diversam, seu naturam ipsam eboris, quod in igne emollitur, ut cornua, non item dentes. Vid. Job. Baptist. du Hawel Hist. R. S. A. l. 2. p. 206. Ubi è maxilla erumpunt, carneâ substantia impleta sunt, quam nihil aliud esse, quam vasorum congeriem pericranio involutam statuit modò laudatus autor I. c.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 13.1-5","label":"13.1 to 13.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.1"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 13.10-15","label":"13.10 to 13.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/13.10"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}