{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amphiteatrum zootomicum 21.1-5","citation":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 21.1-5","ref":"21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/21.1.md","author":{"name":"Michael Bernhard Valentini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini"},"work":{"title":"Amphiteatrum zootomicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"40. liquet, quod L. Osiander. ita explicat: ipsius cauda tam longa atque recta est, ut possis illam arbori Cedro erectae comparere: in illa tamen nullum habet praesidium, sed nihilominus à muscis valdoperè exagitatur. Vid. W. Frantzii histor. an. part. 1. cap. 4. Caudae crassitudo juxta radicem dodrantalis, in medio septem digitorum est: extremitas crassa est quatuor digitos: setas habet tres digitos longas, secundum Petr. Gillium in descr. Eleph p. m. 19 A. Moulinus in suo Elephanto paucos invenit pilos, sed notabiliter rigidos & ferè porcorum setis spissiores, nigros, juxta radices, viscido quodam rore pro suo nutrimento ob ductos. observavit praeterea glandulas mi liares, ipsius judicio à sanguinis massa mate riam aliquam excrementitiam nutritioni pi lorum aptam probabiliter separantes. alio quin cutem pilosam aliorum brutorum mo re non habent Elephanti: non eoim opus e rat, ut ingens hoc animal in calidissimis In diae & Africae locis nasciturum & victurum contra frigus pilis tegeretur: quos si haberet, facilè propter affrictum, ad quem ob cuti pruritum valdè proclivis est, perderet. Nu merum vetebrarum caudae numerare non po tuit Moulinus loco citato, igne enim erant maximam partem absumptae. Habent quadrupedes, quae animal gene rant, omnes vice brachiorum crura priora sed praecipue quae multifidae sunt: hae mani bus suô digitato pede respondent: hoc enim ad plura quasi manu utuntur: partem eninm laevam minus quam homo absolutam haben & agilem excepto Elephanto, ut scribit Ari stoteles H. A. l. 2. c. 1. Crura habet Elepha teretia supra & infra ferè aequalia, crassa & robusta ad columnarum modum, atque in his juncturas ab aliorum animalium junctu ris diversas, videlicet talo propiores: hinc fit, ut in genua procumbentes vix humilio res fieri videantur: crura anteriora posterioribus longiora sunt, majora atque validiora: Hinc Oppianus. Non eadem est mensura pedum, quippe an teriore. Altius exsurgunt paulò quam posteriores Singulorum crurum pellem in medio crure latam duos pedes scribit Petrus Gillius. Crura ejus aequali supra & infra sunt crassamento secundum Vartomannum.","prev":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/20"},"next":{"citation":"Amphiteatrum zootomicum 21.6-9","label":"21.6 to 21.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/21.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/21.6"},"credit":{"text":"Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum","quality":"ocr"}}